|
103
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
maio duodecima indictione. Ante me Petrum iudicem Falco Vallensis
qui Voccella cognominatur filius quondam Giczi Vallensis
coniunctus est cum Iohanne monacho monasterii Beati confessoris
Nikolay de quo domnus Leo venerabilis abbas preest, quod
ipse domnus Leo et Vivus vicecomes filius quondam Petri
a nobo construere fecerunt fundamine in terra propria eorum de intra
hanc Salernitanam civitatem in plaia montis suptus aquam
que da la Palma dicitur, et ipse Falco clarificavit sibi pertinere tres
pecias de terris que sunt foris hanc Salernitanam civitatem in loco
Flumicello. primam ex ipsis peciis est terram cum arbusto in qua
sedilia est per fines et mensuras: a parte orientis finis via
cava et intra istam terram prope ipsam viam mensurati passus
viginti tres: a parte sentemtrionis finis media sepes et intra
104
istam terram prope ipsam sepem mensurati passus septuaginta
unum; a parte occidentis finis medio limite et secus eum
mensurati passus sexaginta quinque; a parte meridiei finis
limite et media sepes et prope ipsam finem mensurati passus septuaginta
usque suprascriptam viam. secundam vero est terra cum
arbusto intro quam puteus est, que similiter est per fines et mensuras:
a parte septemtrionis est finis via et passus quattuordecim
et medium; a parte orientis finis limite et media sepes
et intra ipsam terram prope ipsam finem mensurati passus sexaginta
duo; a parte meridiei finis via comune et passus sedecim;
a parte occidentis finis via comune et passus quinquaginta
duo usque priorem finem. tertiam autem ex eisdem peciis
est per fines et mensuras et est terra cum arbusto et castaneto ibidem
propinquo ubi Pratellum dicitur: a parte septemtrionis est
finis ipsa via que ducit inter hanc et suprascriptam secundam peciam
et passus viginti tres; a parte orientis finis limite et media
sepes set non per totum et passus viginti septem; a parte
meridiei finis via que ducit inter hanc et aliam terram cum castanieto
ipsius Falconis et passus viginti sex; a parte occidentis
finis media sepes et iuxta eam mensurati passus triginta
nobem, omnibus suprascriptis mensuras iusto passu hominis mensuratis.
et sicut ipsi Falconi congruum fuit, sua voluntate per convenientiam,
per hanc cartulam, dum ydonei interessent homines,
optulit domino Deo et in portione quam ipsi domno abbati de
suprascripto monasterio pertinet integras ipsas tres pecias de terra,
quas sibi sicut suprascriptum est clarificavit pertinere per suprascriptas
fines et mensuras qualiter suprascriptum est, et integram
ipsam terram cum castanieto quam ipse Falco sibi dixit pertinere
in plaia montis de eodem loco et totum et integrum aliud
quantum eidem Falconi tam per parentum successione quam et quocumque
modo habere pertinet in eodem loco et per fines et vocavula
et pertinentia ipsius loci de montibus adque planis, cum
omnibus intro ipsis peciis et iamdicta terra cum castanieto et illud
aliud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis
viis et de aliis viis suis, et cum omnibus moniminibus ex ipsis peciis
et suprascripte terre cum castanieto et illud aliud continentibus. ea
105
ratione ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum
eius et partibus ipsius portionibus eiusdem domni abbatis
de suprascripto monasterio pertinentibus, et liceat ipsum
domnum abbatem et successores eius et pars ipsius portionibus
ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio pertinentis
de eo facere quod voluerint. tantum amodo et dum Deo auxiliante
ipse Falco vixerit, integrum illud quod ut dictum est domino Deo
et in ipsa portione ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio
optulit usufruendi nomine teneat et totum illud de super et
de supter laboret et lavorare faciat qualiter meruerit et omne victum
et vinum et castaneas et fruges et fructus et tributum et datione
et quicquit exinde ipse Falco dum vivus fuerit tollere et abere
potuerit, totum illud sibi habeat faciendum quod voluerit. tantum
amodo et dum vivus fuerit ipse Falco, ut dictum est, idem ipse
Falco det omni anno tempore vindemiarum in ipsa portionne
suprascripti domni abbatis de suprascripto monasterio ibidem
intra ipsum monasterium quinque saumas de vino mundo absque
aqua et unam de bono peciolo, quarum unaqueque habeat iustas
laguenas carricatoras octo et unum modium de castanee bone secke
ad modium domnicum plateaticum ipsius civitatis, ad faciendum
ex eo ipse domnus abbas et suos successores et pars
ipsius portionis ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio
quod voluerint. ad hovitum vero suprascripti Falconis integrum
ipsum usumfructum perbeniat ad potestatem ipsius domni
abbatis et successorum eius et partibus ipsius portionis eiusdem
domni abbatis de suprascripto monasterio ad faciendum quod
voluerint. et per convenientiam ipse Falco guadiam dedit ipsi
Iohanni monacho eiusdem monasterii pro parte ipsius monasterii
et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuit
Petrum filium quondam Romoaldi Vallensis qui dictus est Bosu,
et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus ipsius
portionis ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio
integrum illud quod ut dictum est domino Deo et in ipsa portione
ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio ut dictum
est optulit in ea ratione sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus
106
et partibus, et ipse Falco tribuit licentiam ut, quando ipse
domnus abbas et suos successores et partes ipsius portionis
ipsius domni abbatis de suprascripto monasterio voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint. et si sicut
superius scriptum est ipse Falco et suos heredes ipsi domno
abbati et eius successoribus et partibus ipsius domni abbatis de
suprascripto monasterio non adimpleverint et suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno
abbati et eius successoribus et partibus ipsius portionibus ipsius
domni abbatis de suprascripto monasterio quinquaginta auri
solidos constantinatos. Et taliter pro parte suprascripti domni
abbatis tibi Iohanni notario scribere precepi. memorans illud quod
superius inter virgulos scriptum est legitur in uno loco "aliud"
et in alio "ipsi". S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Petrus notarius me subscripsi. S.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S
| |