Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.48 » Pag 148 - 152

9.48
148
152

148
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi princips, mense martio
sexta indictione. Ante me Petrum iudicem Rossemannus
presbiter et prepositus puellaris monasterii Sancti Michaelis
Archangeli et Beati protomartiris Stefani, quod constructum
est intra hanc civitatem in Horto Magno, per licentiam
domne Blatte venerabilis ipsius monasterii abbatisse, per
convenientiam, dum idonei homines interessent, tradidit Petro
et Riso germanis pro parte eorum et Iohannis germani
sui filii quondam Iohannis integram medietatem de duabus
peciis de terris cum arbustis ipsius monasterii, que sunt in
loco ubi Terra Agustini dicitur Metilianense fine. ex quibus
una est per fines et mensuras iusto passu hominis
mensuratas: a parte meridiei est finis media sepes et
intra ipsam terram iuxta ipsam sepem mensurati passus
centum tres; ab oriente est finis media sepes et subscribenda
pecia et passus centum quinque et duo; a septemtrione
est finis via et passus octoginta octo; ab occidente est
finis ipsius monasterii et passus centum sexaginta quattuor.
ipsa alia pecia cum arbusto est per fines et mensuras
iusto suprascripto passu mensuratas: a meridie est finis
media sepes et passus quinquaginta duo; ab oriente
passus sexaginta; a septemtrione est finis ipsa via et passus
sexaginta duo; ab occidente est finis suprascripta prima
pecia et passus quadraginta quattuor. de suprascriptis
vero peciis tradidit eis pro parte eorum et ipsius Iohannis
germani eorum inclitam medietatem in parte septemtrionis,
ut amodo et semper nati atque nascendi ipsi tres germani
et illorum heredes cum vice de ipsa via teneant et ipsi
Petrus et Iohannes et illorum heredes ibi resideant et habitent
et omnes illorum utilitates toti ibi iusta ratione faciant et
omni anno apto tempore ipsam medietatem, quam ut dictum
est in parte septemtrionis eis tradidit, de ipsa priore
pecia potent, propaginent ubi meruerit, intra eam arbores et
vites de bono vitinio plantent et surgant ut in melius proficiat
149
et non dispereat, et semper bona pareat laborata et operata
et surta et unde meruerit eam clausam habeant. et ipsam
medietatem que est in parte septemtrionis ipsius secunde
pecie pastenent castaneas et insitent eas de zenzalis et
robuliolis et insertis et surgant sicut meruerit et ipsum arbustum
exinde destruant ut in completis septem annis amodo
numeratis habeant in ea bonum zenzaletum et insitetum surtum
et operatum sicut de tantis annis meruerit, et in antea
ubi meruerit intra eum castaneas plantent et insitent ut dictum
est et surgant ut semper bona pareat surta et operata.
et omni anno apto tempore vindemiarum tempore et castanearum
et arearum illi et illorum eredes faciant scire partem
predicti monasterii, ut illuc dirigant missum et illi coram
eo statim sicut decet ipsam vindemiam ibi ad palmentum
vindemient et vinum ipsum procurent et integram medietatem
ex eo ipsi misso ibi tribuant et medietatem sibi habeant.
et si pars iamdicti monasterii ipsum vinum ibi reponere
voluerint, dent eis organea da vino ut sufficiat pro
recipienda ipsam medietatem ipsius monastexii, et illi omni
anno apto tempore bona concient et studient sicut meruerit
et reponant in reditum ubi in ea redierint et ipsam medietatem
de ipso vino ipsius monasterii per annum in eis mittant
et salvum illud faciant donec per annum pars iamdicti
monasterii illud inde tollere fecerit absque de generatione et
igne et, cum ipsum vinum ex eis tractum fuerit, statim ea
abluant. et si ipsum vinum ibi ponere noluerint, pars iamdicti
monasterii tunc intra hanc civitatem in iamdicto monasterio
assignent eis organea da vino ut iuste ipsum vinum
ad recipiendum sufficiat, et illi et illorum heredes ipsa
organea bona concient et cum circlis et salicibus suis et malta
sua sicut meruerit et abluant bene, et pars iamdicti monasterii
eos nutriant dum pro ipsa organea in hac civitate ipsius
monasterii concianda steterint et ea ad conciandum miserint.
castaneas vero et ipsos insites, quod ut dictum est
fecerint, omni anno apto tempore colligant et eas seccent
et precurent sicut decet et inclitam medietatem misso ipsius
150
monasterii ibi tribuant et aliam medietatem sibi habeant;
et dum ibi ipsum arbustum fuerit, omni anno de vino quod
inde exierit ipsi misso tribuant medietatem et sibi habeant
medietatem. ipsam terram omni anno tempore apto arent
et concient bona sicut meruerit et seminent eam quali semente
ibi meruerit et labores ipsos cultent et metant et coram
ipso misso ipsius monasterii ibi ad area adunent et tritulent et
bonum concient et integram tertiam partem ex ipso victo
ibi tribuant et duas partes sibi habeant. plagarie que ibi sunt
omni anno communiter cum eo qui aliam medietatem
iamdictarum peciarum ut dictum est tenuerint iocent sicut
meruerit et quintam partem de palumbis et palombellis qui
ibi comprehenserint parti ipsius monasterii tribuant et
relique sibi habeant. poma et quicquit aliut fructus ibi habuerit
per annum ea salba faciant et colligant et precurent et integram
medietatem ipsi misso ipsius monasterii tribuant et
aliam medietatem sibi habeant; et dum ipse missus per annum
per tempus pro tota suprascripta frugia recipienda ibi
steterit, illi eum nutriant secundum illorum possibilitatem et
palmentateca ei per omnes vindemias tribuant duas gallinas
bonas; et cum labores ipsos ad metendum venerint, partes
iamdicti monasterii scire faciant et sic incipiant metere. et
quando pars iamdicti monasterii voluerit requirere iamdictam
traditionem, potestatem habeat et illi de omnibus
quod in ea operaturi sunt ut dictum est rationem reddant sicut
decet. palmentum vero fabricatum quod ibi habuerit salvum
faciant ut iustum fuerit et coopertum habeant bonum sicut
decet, et omni anno tres vices cum exenio sicut decet
veniant in ipso monasterio et ipsum exenium abbatisse eiusdem
monasterii et parti eius assignent hoc est in Nativitate
Domini et in Resurrectione eius et relaxatione casei monachorum.
et per omnem annum, dum ipse missus aut pars
iamdicti monasterii ibi steterit pro recipienda ipsis frudiis,
illi et illorum heredes assignent ei disiunctim reditum bonum
clausum et coopertum sicut meruerit, in quo su[per] se redeat
usquequo iamdicta frudia receperint sicut suprascriptum est.
151
et semper ipsi Petrus et Risus in omnibus suprascriptis et illorum
heredes faciant permanere ipsum Iohannem et eius heredes
et adim[plere] parti ipsius monasterii omnia sicut suprascriptum
est; et, dum ipse Iohannes ad legitimam etatem
venerit, similiter ipsi Petrus et Risus et illorum heredes iamdictam
traditionem laborent et operent et surgant et omnia
parti ipsius monasterii adimpleant et tribuant quemamodum
omnes suprascripti tres germani parti ipsius monasterii
adimplere debent et tribuere sicut suprascriptum est. et per
convenientiam ipsi Petrus et Risus guadiam ipsi preposito
dederunt et fideiussores ei posuerunt seipsos et Truppoaldum
filium quondam Amati qui fuit filius Guisenolfi, et per ipsam
guadiam obligaverunt se et suos heredes amodo et
semper adimplere ipsi preposito et illius successoribus et
parti ipsius monasterii omnia sicut suprascriptum est, et
faciant permanere et adimplere ipsum Iohannem et eius heredes
ad partem predicti monasterii omnia sicut superius legitur.
et quando ipsi Petrus et Risus et Iohannes et illorum
heredes iamdictam traditionem tenere noluerint, tunc tota
laborata et o[pe]rata et surta bona unde meruerit clausa cum
ipsis organeis a vino, si eis date fuerint, et cum ipso palmento
fabricato iusta ratione salbo et cooperto parti ipsius
monasterii remittant, et illi licentiam habeant inde exire cum
omnibus illorum causis et ire quo voluerint, et si sicut superius
scriptum est ipse Petrus et Risus et Iohannes et illorum
heredes ipsi preposito et successoribus illius et parti ipsius
monasterii non adimpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam ipsi Petrus et Risus obligaverunt se et suos heredes
componere ipsi preposito et successoribus eius et parti ipsius
monasterii triginta auri solidos constantinatos. verumtamen
hoc memoramus ut, cum ipsas plagarias ut dictum est ad
iocandum venerint, scire faciant ipsum prepositum et partem
predicti monasterii, et poma que ibi fuerint preter mela ipsam
medietatem ipsius monasterii ei adducant et tribuant
intra ipsum monasterium et medietatem ipsius monasterii
152
de ipsis melis intra suprascriptam terram misso ipsius monasterii
tribuant. et suprascriptus Risus ex alia medietate
portionem retineat, quoniam ille et alii per brebem ipsam
medietatem a parte ipsius monasterii retinent. quod autem
superius inter virgulos scriptum est legitur et ipsos insites;
et ubi superius disturbatum est legitur successoribus.
Et taliter te Romoaldum notarium scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio