Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.980 » Pag 164 - 165

6.980
164
165

164
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri Guaimarii
gloriosi principis, et tertio anno principatus eius capue, quam et ducatus illius amalfi et
sirrenti, mense augusto, nona indictione. Ego petrus monachus et abbas monasterii sancti
angeli et sancte sofie, eo quod ante subscripti idoneos homines per convenientia, quam et
una cum iohannes clericus advocatum nostrum ad laborandum tradidimus petri filii
quondam silbi, et nicolam genero eius, et petri filio quondam ferrandi inclite terris bacibe,
que sunt pertinentes suprascripti monasterii a foras hanc salernitanam civitatem, illa parte
flubio lirini in pede de monte betrano, qualiter antea per brebem ipse terre tenuere; taliter
ipse modo eorum tradidimus taliter, ut amodo ab isto mense hoctuber proximo benturo
et usque quinque anni completi ipsi prenominati et eorum eredibus illut debeant tenere,
et fobee et omnes sue utilitatis ibi faciant iusta rationem, et annualiter ipse terre
licead laborare, et cultare, et seminare, sicut meruerit, et omnes vel quacumque causa inde
165
abere vel tollere potuerit, et omnes fruges que ibi fecerint, totum illut sivi abeant, quia
pro censum de ipse terre modo dare nobis viginti quadtuor tarenos aureos bonos, et per
omnis annum de isto mense hoctuber debunt dare in parte suprascripti monasterii similiter
viginti quadtuor tarenos aureos bonos, ut sine iuncta vadant: a completi ipsi quinque
anni liceant ipsi prenominati et eorum eredibus, et homines qui ibi miserint, liceat illis
inde exire cum causa sua mobilia sine dationem, et ipse terre relaxent in parte suprascripti
monasterii. Unde in eo tinore per convenientia guadia nobis dederunt, et fideiussorem
nobis posuerunt seipsis prenominatos; et per ipsa guadia, obligavit se et suis eredibus,
ut si omnia suprascripta non adimpleberint in parte exdicti monasterii et aliquit
inde contradixerint, Tunc per ipsa guadia componere obligavit seipsis prenominati petrus,
et nicola, et petrus, et suis heredibus in parte exdicti monasterii viginti solidi aurei constantini,
quod scripsi ego qui supra iohannes clericus ed advocator qui et scriba prefati
monasterii.
+ Ego alderisi notarius me subscribsi
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio