Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.35 » Pag 42 - 43

1.35
42
43

42
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri siconis et domni petri rectori eius
principis mense martius quintadecima indictione. ideoque ego teodericus filius leonis bona quidem
mea voluntatem venundedit tibi waiferio filius bone memorie dauferi terram meam cum
arbusto vitatum et cum castanietum seu quertietum, hec sunt tribus clausa; ipsa terra cum arbusto
vitatum abet finis de uno capite fine de filii potelfrid et pertange in fine iacob et peresse in
fine bonebarbe et perexiet in ipso castanieto ... quomodo arbusto discernit, de uno latere fine biliantii
et pertange in fine ildeprandi et indeque in fine bonebarbe et ferrandi et gattoni, et de alia pars
fine ildeprandi et rodelaupi, de alio vero capite fine rodenandi et rodelaupi et perexiet in fine
gattoni; ipsa pezza cum ipso castanietum et quertietum de pede et de uno latere fine bonebarbe,
et de alio latere fine rodenandi, et de alio capite fine bia trabersa; tertia vero pezza qui est idem
castanietum et quertietum abet finis de pede fine rodenandi et rodelaupi et fermosacii et de uno
latere fine fermosacii et fili, de alio bero latere fine de filii iudecausi, et de uno capite fine bia
trabersa. infra predicte omnes finis sortionem meam integram, quod mihi ex genitorem meum
pertinuit sibe aut per comparationem vel undecumque mihi infra dicte finis sortionem mihi pertinentem
est, totum in integrum mea sortionem tibi qui supra venundedit possidendum cum
bice de bie sue qui est in locum sianum finibus rotense; sive et ubique de portionem meam
inbentus fuerit tam in montem et in plano, ut dudum diximus, integram portionem meam
cum sortionem meam de casis que ibique posito sunt et cum omnes pomiferis et inpomiferis
arboribus suis et cum inferius superiusque suis, unde portionem meam neque mihi neque aliis
hominibus reserbo, sed integram meam portionem tibi venundedit possidendum. unde manifestus
sum, quod iam abeat a te receptum pretium solidos triginta, et modo de presentem recepit
a te finitum pretium idem biginti solidi quod fiunt quinquaginta solidi, eam rationem, ut amodo
et semper predicta nostra vinditio tu et heredes tuis habere et possidere valeatis; de quibus repromitto
ego et meisque heredibus obligo tibi vel ad tuis heredibus hec nostra vinditio nos vobis
ab omnis homine inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut si
forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et duplum
suprascriptum pretium nos vobis componere promittimus; et insuper quod ipsa nostra vinditio
apud vos remelioratum fuerit. sub estimationem pretiis vobis restituamus, et de colludio si a
43
vobis pulsatis fuerimus per dei misteria vobis satisfaciamus. quod vero tenore te totonem notarium
ut scribere rogavit. actum salernum mense indictione suprascripta feliciter.
signu manus suprascripti teoderici qui hoc fieri rogavit
+ ego maio filiu nandichis teste subscripsi
+ ego grimoald me subscribsi
+ ego imetancu filio teupi teste subscribsi
+ ego trasenandus me subscrissi
+ ego petrus abbas rogatus ut supra me subscripsi
+ ego benedictus filius azzoni teste
+ ego sico referendarius teste subscripsi.
Torna all'inizio