|
41
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense augustus nona indictione. ideoque ego iohannes presbiter filius leoni atrianense qui vocatur
lucuzza, sicut mihi congruum est per hanc cartulam vicariationis ordine tradidi tibi petri
presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi de intus hanc salernitanam cibitatem una tecum
adesse romoaldus notarius advocatorem vestrum, duobus mancipiis meis, nomina illorum maria
et petrus, qui fuerunt ex genere francorum, tote et inclite ipsorum marie et petri personis
tibi iamdicti abbati et una libra de argentum tradidimus; unde de inclite personis de
ambobus ipsis mancipiis et de ipsa libra de argentum nullam nobis vel cuiqua hominibus aut
in quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortione; set, sicut superius diximus,
inclite illorum personis et predictum argentum vobis tradidi ad securiter ac firmiter
amodo et semper vos vestrisque successoribus et partibus predicte ecclesie illis ancillas et serbos
habendum et de personis illorum et de filiis filiabus quod fecerit, et de ipso argentum
faciendum omnia quod vobis vestrisque successoribus et pars iamdicte ecclesie placuerit absque
omni contrarietate vel requisitione nostra et de nostris heredibus vel cuiqua hominibus. et
pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra vicariatione, nunc a presentis per alia cartula,
que scripta aput nos retinemus, recepimus a vos et da dominos ipsius ecclesie alia mancipia
ipsius ecclesie nomine riganda, qui est filia marie monache, que nobis congruum fuit
pro hec vicaria recipere: finitoque vicaria ipsa aput nos ea ratione obligo me qui supra iohannes
presbiter et meis heredibus amodo et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque
successoribus et im pars iamdicte ecclesie predictis mancipiis maria et petrus et filiis
filiabus quod fecerit, et ipso argentum da omnes homines omnique partibus. si autem, sicut
dictum est, taliter eos vobis vestrisque successoribus et im pars ipsius ecclesie non defensaverimus,
aut si nos nostrisque heredibus quomodocumque illis vel filiis filiabus quod fecerit,
vobis vel ad vestris successoribus aut ad pars iamdicte ecclesie tollere aut contrare quesierimus,
aut vicariatione ista removere, componere obligo me et meis heredibus vobis vestrisque
successoribus et im pars ipsius ecclesie mille auri solidos costantinos, et taliter scribere
rogavimus te petrus notarius. actum salerno. verumtamen memoramus, quia ipsa nominata
riganda habet unum filium masculinum nomine iohannes, quod mihi non dederunt, set
ipsum iohannes filius predicte rigande reserbaverunt ad potestate ipsius ecclesie faciendum
42
de illius persona omnia, quod voluerit; et tantum ipsa riganda mihi tradiderunt, sicut ipsa
cartula mea est continentem. et taliter te superius petrus notarius subiungere rogavimus.
+ ego qui supra guaiferius
+ ego lambertus
+ ego grimo presbiter
+ ego qui supra ioannes
+ ego adelbertus
+ ego maraldus presbiter
+ ego adelmundu
+ ego occzzo ?
+ ego iaquintu
+ ego dauferi
+ ego qui supra ioannes presbiter.
| |