Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1066 » Pag 16 - 17

7.1066
16
17

16
MLXVI
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimari, Et
nono anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et septimo anno ducatus eius
sirrentum, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi eximii
17
principis et ducis filii eius, et quarto anno ducatus eorum apulie et calabrie, mense octuber,
quintadecima indictione. Ego alferius abbas ecclesie sancti massimi nostra pertinente
et de consortibus meis, qui sunt filii quondam alferii comitis, eo quod ante subscripti testes
tradidit ad tenendum et regendum nicola molinator, filio quondam basili, inclitum unum
molinum pertinentem ipsius ecclesie, quod edificatum abeo in flubio lirno. Ideo, sicut diximus,
ipso molinum cum omni pertinentia sua et cum mole et ferraturia sua, et cum trasita
et exita sua ipsius nicolai tradidi tali ordine, ut amodo et usque unum annum completum
sue potestatis illut tenere, fobee het omnis sue utilitatis iusta ratione ibi facere, et
quanta molitura inde tollere et abere potuerit, amodo et usque unum annum completum,
totum illut sibi abeant; tantum amodo et usque ipso constitutum, per omnis mense deant
ad missum meum, vel de partibus ipsius ecclesie, quinque modia de granum bonum ad medium
dominicum plateaticum. Et quando necessum fuerit nobis macenare pro nostrum exspendium
de ipsa casa, illut nobis macenare faciant, absque omni molitura. Et quando necessum
fuerit ad ipso molinum mole et ferraturia, illut ei dare faciamus. Et si infra ipso constitutum
ipso molinum se rupperit, seum si gens super ec cibes benerit, inputante inde sibi pro una
die conciandum, ipso molinum conciare faciamus, et quantum opera perdiderit, per rationem
de ipsa molitura exinde inputemus: ad ipso constitutum ipso molinum conciatum cum mole
et ferraturia sua remictant ad mea, vel de partibus ipsius ecclesie. De qua per combenientia
guadia michi ipse nicola dedi et mediatorem mihi posuit iohannes de sellecta, et
per ipsa guadia obligavit se ipse nicola et suos eredes, ut si, sicut dictum est, mihi vel
in pars ipsius ecclesie non adimpleberit, et aliquid inde contradixerit, per ipsa guadia
componere obligavit se ipse nicola, et suos eredes mihi, vel in pars ipsius ecclesie, triginta
auri solidos constantinianos; et quando ipsa molina ruperit, ipse nicola manibus suis
ibi adiubare, quod scripsi ego alderissi notarius.
+ Ego iohannes me subscripsi.
+ Ego ademarius teste me subscripsi.
Torna all'inizio