Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1136 » Pag 133 - 134

7.1136
133
134

133
MCXXXVI
A. D. 1050
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso
principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti et decimo anno suprascriptorum
principatuum et ducatum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense
aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me iohannes abbas monasterii sancti arcangeli
qui situm est in mons coraci de cilento, eo quod ante ydoneis subscripti hominibus
huna cum alefanto advocatori predicti monasterii per convenientia tradidit adque remisi
due pecie de terre super et subtus ipsa bia publica contra pars ancilla dei rebus eidem
134
monasterio ad pastinationis hordine in tertia pars tibi urso filio quondam callini per has
mensura. In primis ipsa huna pecia de terra super ipsa bia a pars occidentis sunt passi
triginta quinque: de super a pars meridie passi quadraginta nobem et cubitum unum:
orientis partibus abet passi quadraginta uno et cubita dua, et per ora ipsa bia usque in
prima fine sunt passi quadraginta octo. Et ipsa alia pecia subtus ipsa bia habet mensura:
a pars occidentis passi nobem et per ipsa bia passi quadraginta: a pars orientis sunt passi
viginti duo et cubita dua: de subtus a pars septemtrionis usque in prima fine sunt passi
quadraginta huno, cum omnia infra se habentibus ad iusto passum cum linea mensuratum
et cum vice de viis, ut liceat ipsum urso et eius heredes, nato nascente, ipse rebus fobere,
lavorare, vinea, pomis, salices pastinare et omnis sue hutilitatis hividem facere, et
licentiam haveat ipse et suis heredibus in rebus predicti monasteri introire, et iusta rationem
arbores inde incidere pro clusurie et pedamen faciendum, et hamodo et usque
annos septem quicquid vinum vel frugem inde exierit, vobis vestrisque heredibus sint potestati;
post completi vero annos septem de ipsa rebus subtus ipsa via detis ad predictum
monasterium medietatem et in ipsa medietate habeatis infra ipsi passi sedilie et platea
cum iusto horto habeatis a foris secus ipsi passi, et detis nobis nostrisque posterioribus,
et pars ipsum monasterium ad palmentum factum paratum tertiam pars, et de omni fruge
tertiam pars vobis vestrisque heredibus, nato nascente, haveatis ipse due sortibus, sine
omni contrarietate mea, et de meis posterioribus, et pars ipsum monasterium. Nam si bos
vel vestros heredes inde exieritis, licentiam habeatis exire cum omnia vestra mobilia et periere
hubi vobis placuerit; et si usque tres anni iterum in ipsa rebus rebersi fuerit, iterum
ipsa rebus vobis vestrisque heredibus sint potestati, absque omni contrarietate mea
vel de meis posterioribus et pars ipsum monasterium. Quod si taliter etc. Statuta multa
viginti solidorum auri Constantini. Quod si taliter omnia adinplendum guadia michi, mecum
adesset predicto advocatori, dedit ipso urso et fideiussorem michi posuit iohanne filium
petri musuricla. Et hunc brebem scribsit ego landus presbiter et notarius actus cilentus
feliciter.
+ Ego urso
Torna all'inizio