|
381
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Ab incarnatione eius anno millesimo
centesimo primo, mense aprelis, undecima indictione. Die autem quadam
dum essemus nos Gisulfo et Landulfo senioribus intus in nostra cibes, qui
vocatur Padule pertinentibus Salernitane cibes, venit ante nostra presentia Petro,
filio Stephano nostrum fidelem, et cepit nos postulare ut concederemus illi
cartulam donationis de cunctis hereditatibus, quod ei donate habuimus in pertinentia
de civitate Padule intus vel foris, omnia et in omnibus, sicut modo
declaramus: in primi ipso palatio intus in superdicta civitate, qui fuit de Lando
382
Capuano; et una pecia de vinea, qui fuit de Landolfo Maiolfi, in loco ubi propinquo
videlicet dicitur de Aquasparta; et una petia de terra, qui fuit de Maio
Zappolla et de Landolfo frater eius, iusta terra de fili de Amato presbiter; et
una petia de terra, qui fuit de Maraldo frater de Amato presbiter, iusta terra de
fili de superdicto Amato presbiter; et cunctis hereditatibus, qui fuerunt de Petro
filio Admirato, hi sunt: casis ortalis, vineis, territoriis, campis, silbis de montibus
quam et de planis, cultum vel incultum, omnia et in omnibus, ubicumque
inventus fuerit, aut invenire potuerit, totum et inclitum illum tibi perdonabimus
adque concessimus cum trasita et exita sua et vice de vie sue, et cum
arboribus pomiferis et fructiferis, et cum usis aquaris, et cum omnia intro se
habentibus. In eo namque ordine ut ab odierna die in tua sit potestate quam et
de tuis heredibus, ad semper habendum et possidendum et dominandum et laborandum
et frudiandum et benundendum et donandum et in ecclesia offerendum,
et omnia inde faciendum, quibus tibi supernominato Petro placuerit et ad
tuis heredibus, sine omni contrarie ta te nostra et de nostris posterioribus seu de
qualiscumque hominibus, ut omni tempore firmiter et securiter illut habeatis
et possideatis tam vos quam et vestris heredibus. Et cartula nostre concessionis
firmam et stabilem permaneat. Et te Petrus diaconum et notarium scribere
precepimus.
+ Ego Mauro iudex.
+ Ego Guidelmo presbiter.
| |