Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.21 » Pag 79 - 81

1.21
79
81

p. 79
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno principatus domni Paldolfi
gloriosus princeps et nonodecimo anno principatus domni Landolfi filii eius
mense martio, quarta indictione. Ego Antofanu filius quondam Roffrit de loco
Planillo, dum protegente Dominus michi te quidem Pota filia Maraldi im
meum sociabi coniugio, tunc in alia quoque die nuptiarum nostrorum ante parentes
et amicos nostros, secundum ritus gentis nostre Lagnobardorum, ostendit
hoc libellum, id est enim scriptum morgincap, quod relegentes audierunt
homines vonos et per eum dedit et tradidit tibi iamdicte uxori mee: hoc est quarta
etenim partem ex omnibus rebus substantiis et facultatibus meis, set de omnibus
mobilibus meis, quomodo nuc habeo seu de quantum amodo et in antea
parare vel conquidere potuerimus, sive de paterna maternamque possesione,
aut undecunque michi aliquid fuerit pertinentes tam de casis infra civitatibus
80
et castellis quam et a foras casalilibus, de serbis et ancillis, de peculiis
magnis et parbis, de mobilibus adque immobilibus, de omnia vero et in omnibus,
que prelegitur, de quantum michi per quacunque ratione pertinet vel
pertinere debetur, de totum et integrum tibi iamdicte coniuge mee quartam
tradidit partem, simulque dedit et tradidit tibi iamdicte Pote uxor mea in
meffo quinque solidi costantinati voni mezani at tuam potestatem ad habendum
et detinendum. Ea ratione ut amodo et semper inclita eadem quartam partem
cum supradicto meffio, vel prelegitur, abere et possidere securo nomine
baleans, et quicquid exinde agere vel iudicare voluerit, secundum legem, tue
sit potestatem sine contradictione nostra et de nostris heredibus et sine cuiuscunque
requisitione; et unc scriptum morgincap in eo ordine firmu permaneat.
Quam te Adelchis notarium scribere rogavit in eodem loco Planillo.
Feliciter.
+ Ego Falco.
+ Ego Cennamo.
Torna all'inizio