Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.375 » Pag 223 - 224

2.375
223
224

223
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense martius tertiadecima indictione. ideoque ego amatus filius
ermengari clarefacio, quoniam per firma cartula venumdedit mihi gualprandus filius leonis et
mira genetrice eius terra cum castanietum in locum casiniano per finis: de uno latere fine
medio ballone; de uno capite fine guisoni filii grisemari, quomodo termiti ficti sunt; de alio
latere et de alio capite fine ipsius guisoni, quomodo termiti et signaite discernunt. clauso isto,
qualiter superius finis posite sunt, medietatem cum omnis arboribus et cum omnia infra se habentibus
mihi venumdederunt ipsi gualprandus et mira, et ipsa alia medietate mihi pertinet da
ipsum ermengari genitorem meum; et mensuravimus tota rebus ipsa, et est a parte de ipso
ballone passi octuaginta, et de alia parte est de longitudo passi centum octo: de super parte
passi triginta sex, et in medio locum latitudo passi alii triginta sex, et de supter parte passi
biginti quadtuor, totum ad iusto passum homini mensuratum, et congruum est mihi iamdicti
amati totum et inclitum illut per iamdicte finis et mensurie venumdare. et ideo ego iamdictus
amatus mea volumtate per absolutionem supradicti gloriosi principis venumdedit atque ad semper
habendum confirmavit per anc cartulam tibi ciceri filio adi et leoni filio iohanni tota et inclita
supradicta rebus per supradicte finis et mensurie cum omnia intro se habentibus et suis
pertinentiis et cum bice de bia sua: tibi iamdicti ciceri medietatem, et tibi leoni ipsa alia medietate,
224
ad securiter ac firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus eos habendum, dominandum,
possidendum, omnia inde faciendum quod volueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam
anc nostra vindictione a presentis recepi a te predictus cicerus bice tua et pro bice
ipsius leoni decem auri tari boni et medium in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de
qua ego iamdictus amatus per vona combenientia guadia tibi iamdicti ciceri bice tua et bice
ipsius leoni dedi et mediatorem me ipsum tibi posuit; et per ipsa guadia obligabit me meique
filiis et heredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis iamdicti ciceri et leoni et
ad vestris heredibus inclita ipsa predicta nostra bindictione da omnis homines omnique partibus.
et si taliter etc: Statuta poena decem aureorum solidorum constant: et pro vestra securitate dedimus
vobis ad defensione habendum ipsa cartula, qualiter ipse gualprandus et mira mihi emiserunt
de ipsa medietate infra ipse finis tali tinore, ut, quando volueritis per vos ipsis esse auctores
de supradicta nostra vindictione, potestatem habeatis bico nostra cum supradicta cartula et cum
quale alia ratione inde habueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis.
nam quando nos quesieritis inde habere auctores, remittite aput nos salba ipsa cartula, et nos
nostrisque filiis et heredes defensemus et adimpleamus vobis vestrisque heredibus omnia, quantum
et quomodo superius legitur; et post finem factam remittamus cartula ipsa aput vos ad
abendum in iamdicta ratione. et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius. actum salerno
ante presentia petri iudici, quem vindictio ista, sicut supra legitur, vobis fecimus. et taliter
supiungere rogabimus te superius dictus iaquintus notarius.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio