Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 505 - 505

505
505

376
Domnus Ieronimus episcopus aretinus cum consensu fratrum suorum canonicorum,
videticet domini Ughitionis primicerii, domini Rustici archidiaconi, domini Ragnerii
archipresbiteri, domni Massarii canonici, domni magistri Mathei canonici et
aliorum, et donnus Rolandus prior monasterii de Anglare, presentibus donno Rodulfo
et Mauro monachis camaldulensibus, super plebe de Micciano litigiosam questionem
habentes de communi consensu ad talem concordiam devenerunt, videlicet: Quod cappellani
eiusdem plebis de consensu prioris predicti eligant plebanum; qui si conversus fuerit
conversus maneat; si vero non est, in manus prioris predicti conversus se faciat. Electo
autem et converso facto plebano, prior predictus exhibeat administrationem, deinde refutet
eam episcopo aretino, et domnus episcopus de spiritualibus eum investiat et obedientiam
pro se et suis successorihus ab eodem recipiant. Deinde plebanus predictus
episcopo in spirituali respondeat, priori vero predicto et successoribus eius reddat pro
temporalibus ratiotiem: plebanum vero nec episcopus sine priore, nec prior sine episcopo
aretino a plebanatu removeat. Corrigere autem unus sine altero possit, non tamen ad
preiudicium alterius partis, neque ad predicte plebis detrimentum.
Sub anno Domini Mº. Cº. lxix, die prima mensis aprelis. Carta manu Ragneri notarii.
Torna all'inizio