Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.790 » Pag 130 - 130

5.790
130
130

130
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, decima indictione.
Ante me ragemprandus iudex coniunti sunt iaquintus presbiter et primicerius filius quondam
gaudiosi et riso filius ursi papacena, et, sicut inter illis combenit, ipse riso amisit
modo ante me ipsius iaquinti presbiteri rebus de locum nucerie, quod ipse iaquintus ad
tenendum et pastenandum et laborandum traditum abuit ipsius ursi quod ille in beneficium
retinuit a pars ecclesie sancti maximi in ipso locum nuceria, ubi agella dicitur, et
modo, sicut inter illis combenit, ipse riso admisit illum inclitum ad potestatem ipsius iaquinti,
qui illum modo in beneficium retinet a pars ipsius ecclesie, ad securiter illut abendum
amodo ipse iaquintus presbiter et pars ipsius ecclesie, et faciendum inde omnia que
boluerit; et per bona combenientia sua boluntate guadia ipse riso ipsius iaquinti presbiteri
dedit et mediatorem eis posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes,
ut adducerent et remicterent ad potestatem ipsius iaquinti presbiteri vel de pars ipsius
ecclesie ipsum brebem pastenatione et laborationis cum ea que continet, faciendum que
boluerit; et si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine ipse riso et eius eredes ipsius
iaquinti presbiteri et predicte ecclesie non adimpleberit, et quesierit ipsa rebus per
qualecumque ratione tenere et laborare, et ipsum brebem non amiserit, sicut supra legitur,
per ipsa guadia componere obligavit se ipse riso et suos eredes ipsorum iaquinti presbiteri
vel ad pars iamdicte ecclesie triginta auri constantini et tacitum inde manerent,
et tacerent inde faciant illi ominibus et partibus, qui pro eius parte quodcumque causationis
ad pars ipsius ecclesie emiserit de ipsa rebus, quod ille modo admisit ad pars predicte
ecclesie. et pro parte ipsius ecclesie scribere fecimus te iaquintus notarius qui interfuisti.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
Torna all'inizio