Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.358 » Pag 193 - 194

2.358
193
194

193
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio
eius gloriosi principibus, mense iulius undecima indictione. memoratorium factum a me martinus
presbiter et abbas hecclesie sancti maximi de intus civitatem salernitanam, eo quod in
locum nuceria ante subscripti testes et mecum essent romoaldus filius alfani castaldi advocatorem
meum, qui est unum de dominiis ipsius hecclesie sancti maximi, dedimus et tradidimus
ciceri filius cennami de locum nuceria una clusuria de terra bacua et cum castanietum quem
ipsa supradicta hecclesia sancti maximi habet in locum agella finibus nucerie, habentes finis et
mensuriis ipsa supradicta clusuria: a pars septemtrionis fine via publica que pergit ad ipse turri
et ad ipsi pariti, sunt inde passi decem; a pars occidentis, quomodo termiti ficti sunt, sunt inde
passi septuaginta septem; a pars meridie fine ipsius sancti maximi, quomodo limite discernit,
sunt inde passi duodecim; a pars orientis, quomodo termiti ficti sunt, fine ipsius ciceri, sunt
inde passi septuaginta septem, et se reconiungit in ipsa via publica, que est priore fine. hec
vero res per supradicte finis et mensuriis totum et inclitum illud ibsius ciceri dedimus et tradidimus
ad pastenandum, et tenendum, et dominandum, et frugiandum usque decem anni completi.
unde pro taliter per bonam convenientiam et sua bona volumptate guadia nobis ipse qui
supra cicerus dedit, et mediator nobis posuit maraldus filius petri scutarari, tali ratione, ut
amodo et usque decem anni completi, ipse qui supra cicerus et eius heredes teneret et dominaret,
et frugiaret et pastenaret eadem rebus per supradicte finis et mensuriis, et de eos licentiam
et potestatem habeant illis et eius heredes in ipsa eadem rebus fobee et omnes suas utilitates
facere, et eas pastenare arbores et vites, et ipsi castanei succidere, et faceret ibidem pastinum
bonum, et eos cultare omni tempore et lavoraret suis temporibus et cluderent, ut siant silva ipsa
supradicta rebus, et faceret ibidem pastinum bonum cultum et surtum et operatum, sicut locus
ipse meruerit et de tantos annos fuerit, ut bene paread lavoratum et cultatum; et amodo et usque
decem anni completi de quantum vinum vel lavores et fruges exinde tollere et recolligere potuerint,
totum et inclitum illos sibi habeant et faciant exinde omnia que eis placuerint, absque
omni contrarietatem nostra vel de successoribus nostris vel da partibus ipsius hecclesie sancti
maximi. et da ipsi supradicti decem anni completi in antea, dum illos tenere voluerint ad lavorandum,
omni tempore ipse cicerus et eius heredes eos teneant, et dominent, et frugient, et cultent
ipsum arbustum de super et de subter suis temporibus, et de quem in ipsa rebus seminaverint
194
amodo et usque ipsi decem anni completi, deant exinde terraticum secundum consuetudinem
ipsius locis in pars de iam supradicta hecclesia; et da ipsi decem anni completi in antea,
dum illos tenuerit, omnem annum vinum et terraticum, quem exinde exierit, omnem annum
illos dividant in tertiam partem: sibi exinde tollant ille et suos heredes duabus sortionibus, et
ad pars de iamdicta hecclesia deant tertiam partem; et ipsa sortionem quem ad pars iamdicte
hecclesie hevenerit, ille et eius heredes de ipso vinum omne annum cum carros et vobes suos et
organea sua eos portent usque ad ipsi predicti pariti de nuceria, ubi abuerimus organea reposita
ad ipso vinum recipiendum, et illis concient omne annum ipsum organeum nostrum ad
omnem suum ordinem et expendium, ubi reponant ipsa sortione nostra de ipso vinum quem
nobis in sorte ab illis evenerint; et ipsum hominem, quem ibi direxerimus ad ipsa vindemia,
illis eum nutriant de sua vivenda, dum ibidem steterint ad ipso vinum recipiendum. et si ipse
cicerus aut eius heredes de principatum salernitano exierit ad abitandum, tota et inclita ipsa
rebus rebertas ad potestatem de iamdicta hecclesia; et ubi infra quadtuor anni ipse cicerus et
eius heredes reversus fuerit ad habitandum, tota et inclita ipsa rebus redeant ad eorum potestatem
in predicta ratione, sicut superius legitur. quod si hec omnia suprascripta ipse qui supra
cicerus et eius heredes nobis et ad pars supradicte hecclesie noluerint adinplere et aliquid exinde
contradixerint, tunc hobligavit se ipse cicerus et suisque heredes per ipsa eadem guadia ad
componendum nobis vel ad pars iamdicte hecclesie quinquaginta aureos solidos constantinos.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego petrus
+ ego quisenolfus
+ ego romoaldo.
Torna all'inizio