Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.575 » Pag 57 - 57

4.575
57
57

57
+ Signum manus Constantini presbyteri
Sancti Nicolai.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Ego suprascriptus Constantinus presbyter, qui
venerandam ac vivificam crucem propria manu
exaravi, simul cum proprio meo nomine,
hanc scriptam, simplicem, puram, firmam et
perfectam vinditionem facio tibi Theodoro Cenapiari
filio, qua declaravi ed declaro vendidisse
tibi ipsi iam nunc praedium situm et positum
infra monasterium sancti Nicolai trans
torrentem praetereuntem idem monasterium,
pretio tarenorum aureorum duorum; quod
(praedium) emi a Dorotheo Boroniti filio. Fines
vero eiusdem praedii sunt: ad orientem
est rivus qui descendit usque ad praefatum torrentem;
ad occidentem via, quae pergit usque
ad eundem torrentem; ad septentrionem torrens
suprascriptus; et ad meridiem, praedii
summitatem versus, Sicnus. Vendidi autem
ipsum praedium praedicto Theodoro pretio
tarenorum duorum cum arboribus sativis et
agrestibus, et omni ingressu et exitu, propria
mea voluntate, propriaque deliberatione, et a
nemine coactus nec vi, nec dolo, nec fraude,
nec ... nec militari servitio, nec qualicumque …
ut possideat ipsum iam nunc et in perpetuum,
vendat, donet et suis heredibus tradat. Si vero
olim aliqua occasione vel tempore deprehensum
fuerit aliquid a meis coheredibus ……..
Scriptum manu Nicetae ..... mense aprili, die
15, anno 6513, coram ...... testibus fide dignis.
+ Hipsantus testis propria manu subscripsi.
+ Constantinus Trulla testis subscripsi venerandam
crucem.
Torna all'inizio