360
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI: ROBBERTUS DIVINA ORDINANTE CLEMENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS: PETITIONE DILECTORUM SUORUM
FIDELIUM CLEMENTER FAVET:
Nos Robbertus divina ordinante clementia Capuanorum princeps. Notum
fieri volumus omnibus filiis sanctae et Catholice aecclesiae. quoniam aymo
de argentia. et Ionathas frater eius filii Cuiusdam Rannulfi de argentia.
nostram deprecati sunt clementiam. quatenus Monasterio sancti Laurentii. sito
prope murum nostrae aversanae urbis. cui dominus Matheus venerabilis abbas
prehest. ob amorem omnipotentis dei et illorum. Concederemus duas petias
terrarum quas predictus Rannulfus pater illorum. temporibus bone
memorie Richardi principis avi. et Iordani principis patris nostri. ac Secundi
Richardi principis fratris nostri. tenuit ac dominatus est in feudo. ab
ipsis principibus quas aetiam ipse aymo post mortem predicti Rannulfi patris
eius. tenuit. et dominatus est usque nunc. Quorum petitionem confestim
ut audivimus. ob amore omnipotentis dei. et salutem anime nostrae et illorum
eorumque parentum. libenter annuimus. Nunc autem per interventum
predictorum fratrum. aymonis scilicet et Ionathe. per hoc videlicet principale
scriptum in prenotato sancto Monasterio sancti Laurentii in perpetuum
damus. Concedimus. ac Confirmamus integras iam dictas duas petias terrarum.
quae sunt foras hanc nostram memoratam. Civitatem. ex quibus
prima est. in loco qui nuncupatur via munda. et hos subscriptos habet fines.
A prima parte. que est a parte orientis. est finis via publica. quae vadit
iusta ipsum locum qui vocatur via munda. a saecunda parte quae est a parte
meridiei. incipiente ab eadem via. est finis terra culta predicti monasterii.
361
et deinde qualiter vadit directe. est finis terra et silva predicti monasterii.
A tertia vero parte. quae est a parte occidentis. est finis terra. predicti monasterii.
A quarta namque parte. quae est a septemtrione. est finis medius
fossatus unde aqua quae vocatur. aprimus. decurrit. Secunda vero petia. est
prope aecclesiam sancti Barbati subdita predicto aversano monasterio. hos
subscriptos habet fines. Ab uno latere. quod est a parte meridiei. est finis
terra et pratum quod dicitur Radoaldi. que est ipsius monasterii. et abinde
revolvente. est finis ipsa terra et pratum. et abinde qualiter vadit directe
fine predicta terra et pratum. et finis terra landulfi salernitani et de consortium
eius. Ab alio vero latere quod est a parte septemtrionis est finis
medius fossatus qui vocatur aprimus. Ab uno capite. quod est a parte
orientis. est finis terra et fossatus qui decernit hanc terram a terra predicti
monasterii. Ab alio vero capite quod est a parte Occidentis. est finis fossatus
qui decernit hanc terram a terra ipsius Landulfi salernitani et consortium
eius. usque in ipso aprimo. Prescriptas duas petias. terrarum. per
suprascriptas indicatas fines. una cum omnibus inferioribus ac superioribus
earum. et cum viis in ipsis intrandi et exeundi. et cum sepibus et limitibus
et universis pertinentiis illorum. Nos memoratus Robbertus Capuanus
princeps. per interventum predictorum fratrum aymonis scilicet et Ionathe
ut prediximus. in prenotato sancto monasterio sancti Laurentii aversani.
in perpetuum per hoc videlicet principale scriptum. damus. tradimus. Concedimus.
ac Confirmamus. ad possessionem et potestatem et dominationem
ipsius sancti monasterii et iam dicti domini Mathei venerabilis abbatis et
omnium successorum eius faciendi in ipsa terra utilitatem ipsius monasterii.
Remota omni inquietudine. contrarietate et molestia. omnium principum
successorum nostrorum vel viceprincipum. Comitum vel vicecomitum. Iudicum.
sculdahorum Castaldeorum. et predictorum fratrum. et omnium mortalium
personae. Quod si huius nostre Concessionis et Confirmationis
paginam. Contemptor. aut violator extiterit. aut contra hoc principale scriptum
agere presumpserit. Quinquaginta libras auri purissimi persolvat. Medietatem
ipsi sancto monasterio. et memorato domino Matheo Venerabili
abbati. et successoribus eius. et medietatem nostro sacro palatio. et soluta
paena. firmum. munitum atque inviolabile maneat in perpetuum. et ut firmius
362
credatur et diligentius ab omnibus observetur. Manu propria illud
corroboravimus. et nostri sigilli impressione iussimus insigniri.
Ex iussione prephate serenissime potestatis scripsi EGO QUIRIACUS
PALATINUS IUDEX In anno dominice Incarnationis. M.° Centesimo. tertiodecimo.
et VII° anno principatus domini Robberti gloriosi ac invictissimi
principis. DATUM Capuano palatio. Mense ianuario per Indictionem Sextam.
|