111
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino iohannes porfirogenito magno Imperatore anno trigesimo sexto: sed
et alexium porfirogenito magno Imperatore eius filio anno nono. die hoctaba
mensis ianuarii indictione sexta neapoli: Certum est me iohannes
cognomento de domino niceta filio quondam idem domini iohannis qui fuit
filio quondam domini sergii qui iterum de domino niceta vocabat: et quondam
domina drosu honesta femina iugalium personarum: A presenti die
promtissima voluntate promicto tibi domino iohanni cognomento inferno
pro exadelfo germano meo filio quondam domini gregorii qui iterum inferno
vocabat: et quondam domina anna honesta femina que fuit filia
quondam domini gregorii qui nominatur de domino niceta qui fuit uterino
germano de memorato domino sergio de domino niceta qui fuit abio
meo: iugalium personarum: propter una chartula concessionis membranis
scripta que fuit . . . die nona mensis martii de indictione tertia qui iam preterit
regnante domino constantino magno Imperatore anno hoctabo: quam
fecerunt dominus iohannes et dominus sergius in dei nomine etminentissimi
consulibus et ducibus atque magister militum genitore et filio at memorato
domino gregorio abio tuo dilecto illorum parenti filio quondam domini niceta
illorum parenti. et at memorato domino iohannes genitori meo illorum
parenti filio memorati quondam domini sergii qui fuit abio meo thio et nepotem.
de integra homnem illorum hereditatem seum subter de intus et
foris hoc est domos et casalibus seu terris sationabilibus quamque ortuas
vel movilibus rebus movilium et immovilium seseque moventibus hominibusque
eis pertinentibus: una cum integrum omnem illorum ospitatu fundatus
et exfundatus cum omnibus atiacentibus et pertinentibus eis et cum
omnibus defisis illorum intus et foris cum illorum pertinentiis pertinentes
at eis insimul per memorato quondam domino niceta genitori et abio illorum
vel per quondam domina anna honesta femina coniuge sua genitrice
et abia illorum: vel per alium quodlibet modum: seu et de alium que ipsa
chartula concessionis declarat: seu et propter unum verbum sigillatu epistolariter
scriptum que fecit memorato domino iohanne in dei nomine consul
112
et dux atque magister militum pro vice sua tam et pro vice memorati
domini sergii ducis filii sui qui adhuc infra etatem esse videbatur: at memorato
domino sergio abio meo et at memorato domino gregorio abio tuo
uterinis germanis dilecti parenti illorum: filiis memorati quondam domini
niceta parenti illorum: et quondam memorata domina anna iugalium personarum:
de integra omnem illorum hereditatem seu substantia de intus
et foris hoc est domos et casalibus seu terris sationalibus quamque ortuas
vel movilibus rebus movile et inmovile seseque moventibus omnibusque
eis paterna materna exinde pertinentibus: et de alium que ipsum. verbum
sigillatum continet seum et propter una notitia testata membranis scripta
quomodo tetigit per ipsa notitia in prima portione at memorato domino
sergio abio meo et at memorato domino gregorio abio tuo germanis. idest
sex uncias de integrum fundum illorum qui ponitur in loco qui vocatur patrunchanum
per trabersu divisum hoc est a parte meridiana iuxta terra domini
iohannis millusi de toccu quomodo sepis exfiniret: de qua reliqua sex
uncias exinde qui exere a parte septentrionis iuxta terra memorati domini
iohanni millusi tetigisset in portione secunda omni tempore exere debere
ad equale mensura: seum tetigit at eis per ipsa notitia et sex uncias de
integrum campu illorum qui vocatur campu maiore qui esset iuxta ipsum
fundu da parte orientis per longa divisu hoc est a parte meridiana iuxta
terra de illu crispanum set et terra de illi appara et terra de illu pirontiu:
de qua reliqua sex uncias exinde qui esset a parte septentrionis
iuxta terra heredes quondam domini solomonis tetigisset in portione secunda:
omni tempore exere debere ad equale mensura: et de aliis terris
et de portionibus de campora et fundoras et de pluribus inmoviliorum lecis
per ipsa notitia declarat: set ipsa chartula concessionis et ipsu verbu
sigillatu cum ipsa notitia testata sunt communes mee et tue: hec autem
memorata chartula concessionis et memoratum verbum sigillatu et memorata
notitia testata simul communes mee et tue ego aput me abeo: et
ego et heredes mei illas abere et conserbare et salbas facere debeamus
pro communi salbatione mea et tua et de meis et tuis heredibus: etiam
et quandoque tibi tuisque heredibus necessa fuerit memorata chartula concessionis
vel memoratum verbu sigillatu aut memorata notitia testata que ego
113
aput me abeo ut super legitur simul communes mee et tue: tunc memorati
ego et heredes mei tibi tuisque heredibus in presentis illas ostendere
et monstrare debeamus at relegendum et at fine faciendum ubique tibi
tuisque heredibus necesse fuerit asque omni amaricatione et sine omni
data hoccansione: Quia ita nobis stetit: Si autem aliter fecerimus de his
omnibus memoratis et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut
summis sas personas tunc compono ego et heredibus meis: tibi tuisque heredibus
auri solidos sexaginta bythianteos et ec chartula ut super legitur sit
firma scripta per manus marinus scriniarius dischipulo domini iohanni scriniarii
qui scribere rogatus per memorata indictione + hoc signum + manus
memorati iohanni cognomento de domino niceta quod ego qui memoratos
pro eis subscripsi +
+ ego leo filius domini leoni testi subscripsi +
+ Ego sergius Curialis: testis subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: testis subscripsi +
+ Ego Iohannes scriniarius : Complevi et absolvi per memorata
indictione +
|