18 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno Imperatore anno quadragesimo tertio: sed et 
constantino frater eius magno Imperatore anno quadragesimo: die tertia 
mensis iulii indictione prima neapoli: Certum est me iohannem subdiaconum 
sancte neapolitane ecclesie filio quondam leoni: A presenti die promtissima 
voluntatem promicto vobis domino filippo venerabili ygumeno monasterii 
sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus es in monasterio 
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur kasapicta situm in biridiario: 
propter integra ecclesia vestra vocabulo sancti seberi sita vero secus 
platea que vocatur radia solis qui et gurgite dicitur iuris memorati sancti et 
venerabilis vestri monasterii. una cum abitationibus et cellis et omnibus rebus 
substantiis ipsius dicte ecclesie vestre pertinentes omnibusque: eis pertinentibus. 
ubi domino adiubante me ibidem custodem posuistis ha nunc et omnibus diebus 
vite meae: In eo enim tenore ud prenominata ecclesia vestra vocabulo sancti 
seberi cum omnibus memoratis ex ea pertinentes omnibusque: eis pertinentibus 
et cum omnia que per inbentaneum michi adsignaberitis et cum omnia 
que a viribis et mulieribus ibi offertum vel oblatum fuerid homnibus 
diebus vite meae in mea sint potestatem tenendi et domminandi seu frugiandi 
et de ipsas frugias faciendi que voluero. Ita et ego in eadem ecclesia vestra 
super abitare et residere promicto ha nunc et omnibus diebus vite meae. 
et omnem officium sacerdotalem ibidem canere promicto vel kanere facio 
usque: dum domino deo placueris et ego perductus fuero ad onorem sacerdotalem 
hoc est besperos et matutinos seum missarum sollemnia et horis 
laudibus et lumminariorum concinnationem ibi exibere promicto ut aput 
domini omnipotente michi mercis adcrescat et apud hominibus laus: hetiam 
quodcumque ipsa ecclesia vestra vel ipsis abitationibus ad conciandum 
abuerid ego illud conciare promicto ad omni meo expendio. Insuper a 
nunc et omnibus diebus vite meae omni annuo vobis posterisque: vestris 
memoratoque sancto vestro monasterio exinde dare et dirigere promicto 
per nativitatem domini oblatas parias tres. et per resurrectione domini 
similiter oblatas parias tres. et per festivitatem memorate ecclesie sancti 
19 
seberi oblatas parium unum absque: omni ammaricationem nullam vobis 
posterisque: vestris exinde omni annuo mictentes hoccansionem: et nullatenus 
presummetis vos aut posteris vestris nec abeatis licentiam memorata 
ecclesia vestra sancti seberi cum omnibus memoratis ex ea pertinentes omnibusque: 
eis pertinentibus ud super legitur omnibus diebus vite meae michi 
tollere aut me exinde eicere nec qualibet sacerdotem vel clericum aut 
monachum aut alia quabis personam ibidem ponere per nullum modum nec 
per summissam personam nec per nullum humanum arbitrium: post autem 
meum transitum memorata ecclesia vestra cum omnibus memoratis ex ea 
pertinentes omnibusque: eis pertinentibus. et cum omnia que per inbentaneum 
michi adsignaberitis in vestra posterisque: vestris memoratoque sancti 
et venerabili vestro monasterio rebertantur et sint potestatem queque exinde 
facere volueritis. si vero movilem ibi offertum fuerit in mea sint potestatem 
faciendi exinde que voluero. Si autem inmovilem ibi offertum fuerit 
post meum transitum in possessionem memorate ecclesie vestre remanere 
debeas: Si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis 
modum aut summissam personam tunc componimus vobis posterisque: vestris 
memoratoque vestro monasterio auri solidos viginti quattuor bythianteos et 
ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus mastali primarii 
scriniarii rogati per memorata prima indictione + 
+ ego iohannes subdiacono subscripsi 
+ Ego gregorius Curialis testi subscripsi + 
+ Ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi + 
+ Ego sergius Curialis testi subscripsi + 
+ Ego mastalus primarius qui memoratos post subscriptionem testium 
Complevi et apsolvi per memorata prima indictione.
  |