184
In nomine domini nostri ihesu christi Anno Incarnationis eius millesimo
centesimo decimo Mense Septembris Indictione tertia. Ego quidem Emma
comitissa scilicet civitatis severiane cum considerarem nostre vite incomoda
et vigilanti pectore iniquitatum omnium maculas quibus tenemur impliciti
perscrutaremur et id solummodo stabile id firmum esse quod si quis pro
sua oporatur salute Idcirco ego predicta emma comitissa pro me et viri
mei domini Radulfi machabei nostrorum filiorum vel parentum remedio
animarum coram subscriptis ydoneis testibus per sanctorum evangeliorum
librum quem manibus meis supra sacrosanctum altare posui et per eundem
obtuli immo tradidi et concessi primo redemptori nostro deo et ecclesie
monasterii sancti Michaelis archangeli quod situm constat in predicta civitate
et tu venerabilis abbas crescenti dompne hanc nostram concessionem
tecum eam recipiente Maraldo iudice tuo advocato silicet ut ab hodierno die
in antea vos vestrisque successores abbates teneatis. et dominetis. libere et
absolute. cunctas possessiones territoria villas. terras. cultas. vel incultas cellas
quoque et obedientias predicti sancti Michaelis cenobio pertinentes homines
quoque qui ibidem deserviunt tam in predicta civitate Severiani quam
vir meus una mecum construxit quantum etiam in casalibus vel castellis
que ubicumque sunt vel habitant in terris predicti sancti michaelis ut
nec ego vel mei heredes aut ordinati audeamus ab eis querere datum aut
servicium vel angariam seu plazzam erga eos exigere. et si contingerit in
predictis territoriis aut pertinentis aliquid inveniri vel comprehendi ut inventio
et comprensio vobis vestrisque successoribus dompne abbas prescripte
sit. Preterea etiam monachum quemlibet prephati cenobii sancti michaelis
aut clericum vel laycum et de eisdem pertinentiis ut nec ego vel
mei heredes seu quilibet noster ordinatus comprehendere et tenere eum
audeamus sine vestra successorumque voluntate. Etiam licentiam vobis damus
in predicta civitate vel in cunctis locis iurisdictionis homines affidare
uti opportunitas exigeret si aliquis de rebus suis tam stabilibus quam
mobilibus in predicta ecclesia vel eius obedientiis offerire voluerit sit ei
185
licentia a nobis data offerendi quicquid sibi placuerit sine contrarietate nostra
nostrorumque heredum vel successorum. Insuper nullo futuro tempore
queramus a vobis vel a vestris successoribus datum aut adiutorium
quolibet modo vel ingenio excepto si vestra bona fuerit voluntas vestrorumque
successorum dare nobis benedictionem aliquam et ut generaliter dicamus nec
in vobis vel in vestris monachis clericis vel laicis aut omnibus hominibus predicto
sacro pertinentibus monasterio potestatem aliquam iudicandi. distringendi.
aut comprehendendi. servamus nobis aut nostris heredibus seu ordinatis
sed semper ut iam diximus libere et absolute ac secure teneatis omnia
sicut superius dictum est vos et successores vestros. Si vero instigatione diabolica
hoc quod modo nos pro salute anime concessimus . . . . ego seu quilibet
nostri heredes vel successor aut ordinatus nec non quispiam horum temptaverimus
aut irritum facere hoc quod modo fecimus vel exire in aliquo primo
omnium omnipotens et terribilis in hoc presenti seculo irascatur et maledicat
nobis et in futuro per ministrum suum michahelem archangelum tradat nos
aeternis incendiis atque cum iuda traditore nostris redemptoris dampnatione
et anahemate feriamur aeterno. Servantibus autem omnia prephata et custodientibus
vita et misericordia tribuatur aeterna. Et ad confirmandum hoc nostrum
actum manu mea propria signum sancte crucis feci. Insuper smaraldo
notario iussi concessionis hanc scribere cartam Mense et indictione prelatis.
+ Petrus archiepiscopus acherontinus
Fulco obianensis episcopus
leoprandus teanensis episcopus
Stephanus hoc signo presul: . . . . . comprobo firmo
+ Signum manus Rogerius civitatis Severiane domini et filii Rodulfi
machabei emme comitisse
+ Signum manus que supra emma comitisse comitis rogerii filiae
+ Signum manus sguaraldi militis
+ Manus viribaldi petrelle domini.
+ Manus goffridi . . . . . .
+ Signum manus richardi militi.
+ In nomine dei eterni et salvatoris nostri ihesu christi. Roggerius
divina dei annuente clementia . . . . ducatus apulie et principatus capue.
186
Regiam auget beatitudine dei ecclesias diligenti cura protegere que ad
eorum tutelam pertinent studio providere. Residentibus nobis in
palatio urbis panormi cum clarissimis filiis nostris Roggerio ducatus apulie. et
Willelmo neapolitanorum duce et capuanorum principe et cum comitibus
et magnatibus Regni nostri Rhao venerabilis abbas monasterii beati michaelis
archangeli. siti in monte caveoso. ad nostram veniens presentiam
attulit sigillum latinum factum a nobis. Guarino abbati predecessori suo
scriptum anno incarnationis dominice millesimo centesimo XXIIII indictione
quarta. deprecans et devote exorans ut ipsum privilegium serenitate nostri
culminis innovatum. munitum et in perpetuum regie excellentie auctoritate
corroboratum redderemus. In quo continebatur qualiter nos amore dei nostrique
omniumque nostrorum parentum salute concessimus et confirmavimus.
omnes possessiones et pertinentias tam mobiles quam et immobiles. quas
videlicet beate Recordationis domina Emma soror nostra eidem monasterio
et crescentio ipsius abbati concesserat sive contulerat. et sicut privilegio suo
confirmaverat. Nostram autem liberalitatem sua consuetudine ad solita provocata
onestis precibus predicti Rahonis venerabilis abbatis favens. Prefatum
privilegium presenti scripto et innovari pariter et corroborari fecit. tam eidem
Rahoni abbati quam eius successoribus in perpetuum valiturum. Quod
nostra iussione scripsit petrus noster notarius datum in urbe panormi
quia Robertus cancellarius absens erat per manum Maionis scriniarii. Anno
Incarnationis dominice millesimo centesimo quadragesimo sexto mense septembris
indictione decima. Anno vero Regni domini Roggerii dei gratia
magnifici et gloriosissimi Regis sicilie ducatus apulie et principatus capue
sexto decimo feliciter amen.
|