|
232
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, mense ianuarius, duodecima indictione. Ideo nos mulier nomine senda filia quondam
sellicti, relicta quondam iaquinti filii maghenolfi de locum floccanu, et mari filius
ipsius iaquinti et istius sende, quod ille in ea genuit, qui sumus amboque mater et filius,
clarefacimus nos nominati mater filius comuniter abere rebus a pars supradicti iaquinti,
qui fuit vir meaque sende et genitor meumque mari, pertinentes michi que supra mulieri
per meum scriptum morgincahput, et michi qui supra mari est pertinentes per successionem
233
a pars ipsius genitori meo, et congruum est nobis comuniter exinde donare grimoaldi
cognato et thio nostro una peciola de terra cum aliquantum pastenatum de iamdicto locum
floccanum, ubi inserti da presbiter dicitur et ad caba vocatur. Et ideo, sicut nobis
congruum est, bone etenim nostre voluntatis ante presentia mirandi iudici et alii testes
per hanc cartulam unianimiter parique consensum, tamen ego que supra mulier per consensum
et voluntatem istius mari filius meus, in cuius mundium me palamfacio subiacere,
donamus adque ad semper habendum confirmavimus tibi qui supra grimoaldi cognato et
thio nostro inclita ipsa nominata pecia de terra, per hec finis et mensurie: a pars orientis
fine via, inde sunt passi quadraginta: a pars meridie fine de consortibus vestris, sunt inde
passi quinquaginta sex: ab occidente fine similiter de consortibus vestris, et inde sunt passi
viginti hocto: a septemtrionis fine similiter fine nostra et de consortibus nostris, sunt inde
passi alii quinquaginta, totum ad iusto passum homini mensuratum; hec vero predicta
pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis,
et cum vice de via sua, illam tibi qui supra grimoaldi donavimus, ad securiter
et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus, et cui cartula ista vice vestra in manum
paruerit, eos abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod
volueritis, absque omni contrarietate nostra, vel de nostris heredibus, aut cuiqua hominibus.
Unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem iuxta legem
launegilt a te exinde recepimus in comuniter nobem auri tari boni in omnis deliveratione,
sicut inter nobis combenit; de qua nos supradicti senda et mari, mater et filius, unianimiter
per bona combenientia guadia tibi qui supra grimoaldi dedimus, et mediatorem tibi posuimus
petrus filius iaquinti presbiteri; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta
mulcta triginta auri solidorum constantinianorum: et taliter scribere rogavimus te
iohannes clericus et notarius, hacto uius nucerie.
+ ego qui supra mirandus iudex
+ ego amatus
+ ego machenolfus.
| |