|
100
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense martio, duodecima indictione. Ego Iohannes domini gratia abbas ecclesie sancte et
intemerate dei genetricis marie, que condita est intra hanc salernitanam civitatem, et pertinet
heredum domni iohannis olim principis, per convenientiam tradidi leoni varrilario filio quondam
iohannis: dum idonei homines interessent, de terra cum casa fabrita solarata, pertinente
ipsius ecclesie foris hanc predictam civitatem, quam pridem ille et maurus cannabarius fabricare
fecerunt, que est per fine et mensuria iusto pede manus hominis mensurata: a parte orientis
finis sicut discernit paries fabritus de casa ipsius ecclesie, quam retinet falco barisanus, et pedes
undecim: a parte meridiei finis terra ipsius ecclesie, et pedes quattuor: a parte occidentis
finis anditu ipsius ecclesie, quod ducit a portella, que pene eadem casa facta est in muro istius
civitatis, quod pertinet ipsius ecclesie, et pedes undecim: a parte septemtrionis finis ipsum murum,
et pedes viginti quattuor. integram tertiam partem de catodeo et duas partes de solario
in parte orientis cum vice de via sua. Tali vero hordine, ut amodo et usque completi viginti
et nobem anni sit in potestate ipsius leonis et heredum eius et hominum, quos ibi mittere voluerint
ad habitandum, eam tenendam et dominandam, fobeas et omnes suas utilitates iusta
ratione ibi faciant et habeant, qualiter voluerint, Necnon et tradidi suprascripti leoni in suprascripto
hordine menianum, quod factum est ante ipsam casam, per latitudinem ab ipsa casa in
parte meridiei pedes octo, et per longitudinem ab orientali cantone ipsius case in parte occidentis
pedes duodecim ad suprascriptum pedem mensuratos cum duabus ligneis columniis in ipsam
terram per substentationem iamdicta mensuria fixis, et cum scalam ligneam in ipsam terram
101
iuxta ipsam casam positam. Ita tamen ut si voluerint, faciant edificium super ipsum menianum
qualiter voluerint iusta ratione, et quando necessum fuerit, ipsam traditionem conciare faciant,
et quod censum et dationem ex ipsa traditione tollere et habere potuerint, infra ipsos annos totum
sibi habeant, faciendum quod ex eo voluerint. Et pro tributo suprascripte traditionis ipse leo
et suos heredes dent michi meisque successoribus vel parti ipsius ecclesie per omnem ipsorum
annorum annum quattuor auri tarenos bonos, quos per caput sine iuncta per hanc terram dari
possamus. Completis vero ipsis annis inclitam ipsam traditionem conciata, coperta, clusa bona
cum regiis et clabibus, et salba cum ipsis meniano et casa remittant michi meisque successoribus
vel parti ipsius ecclesie, faciendum quod voluerimus; et illi et homines quos ibi miserint,
liceat ex ea abstraere omnes res suas et ducere quo voluerint. et per convenientiam ipse leo
guadia michi dedit et fideiussorem michi posuit seipsum. et per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes, si ipso tributo omni anno de suprascripto mense, sicut dictum est, non dederint,
et sicut suprascriptum est, michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie non adimpleverint,
et suprascripta ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere michi
meisque successoribus et parti ipsius ecclesie triginta auri solidos constantinianos; et taliter
scripsit iohannes notarius.
+ Ego ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi.
| |