Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1313 » Pag 146 - 146

8.1313
146
146

146
+ In nomine domini anno nonodecimo principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense september, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me leo filius quondam leonis
surrentinum, coram presentia bibo castaldo … alii coniunctus sum cum constantinu socero meus
filius quondam petri amalfltano propter dotis que dedit et confirmabit iohanni nepoti suo filius
meus, quia dedit nobis integrum catodeum de terra sua cum casa fabrita solarata de intus
anc salernitanam civitatem a super ecclesia sancti martini da la palma; ut sic illut abeant iohannes
filius meus et eius eredes, sicut ipsum scriptum continet, quod scriptum est per alderissi
notario. Nam de alia rebus et causa mobilia pertinentem ipsius constantini manifestum ei
facio, ut non aliquando tempore nec ego nec meos eredes queramus aliquit de rebus ipsius constantini
tollere aut dare pro nulla ratione, sed omni tempore ipse constantinus et eius eredes
securiter illut sibi abeant, et faciant omnia quod voluerint, apsque omni contrarietate mea et
de meis eredibus. Et obligo me et meos eredes, ut si aliquando tempore qualiscumque causationes
inde eidem constantini et ad eius eredes preposuerimus, per conbenientia componere obligo
me iamdictus leo et mei eredes ipsius constantini et ad eius eredibus quinquaginta auri solidos
constantinos, et taciti et bacui inde maneamus, et pro securitate ipsius constantini scribere
fecimus te alderisii notarium.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio