368
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi imperante domino
nostro alexio magno imperatore anno tricesimo secundo: sed et iohannes
porfirogenito eius filio magno Imperatore anno vigesimo primo: die octaba
mensis magii indictione sexta neapoli: Certum est me marino filio quondam
. . . . . . . . . . . . . . . et dux civitatis gaiete et domina ducissa iugalium
personarum: ego memoratus per absolutione gloriose potestatis domini
Iohannis in dei nomine etminentissimus consul et dux atque domini gratia
magister militum et imperiali proto sebasto exadelfo germano meo. et una
mecum abendo abbocatore domino iohanne qui nominatur de acerre filio
quondam domini leonardi qui fuit comite. de sessula. et de acerre. quem
ipsa gloriosa potestas mihi eum abbocatorem dedi propter quod ego perductus
non sunt in legitima etatem: A presenti die . . . . . . vobis stephano
ipsabro qui nominatur pulderico. et theodora oc est iugales filio et nurua
quondam domini stephani pulderico. et stephano qui nominatur castrato et
maria oc est iugales filio et nurua quondam petri. idest auri tari viginti
voni de amalfi diricti et pesanti: quas ego dedi et recollisit da quidem
petro diacono qui nominatur de maio filio quondam idem magii idest integrum
orticellum. qui ante domu fuit quas ego ad eum legibus vicit unde
ipse mihi cartula recitatiba fecit posita vero intus anc civitatem neapolis
intus trasenda et anditum commune qui exiat in platea publica. qui pertinet
at illa porta qui dicitur de domino urso tata. et pro auri tari. quas
ego a te accepi ut super legitur tibi tuisque heredibus dedi tibi memoratum
integrum orticellum qui antea domu fuit quas ego recollisit da memorato
petro diaconi positum intus ipsa trasenda et curte commune insimul
una cum aheribus et aspectibus suis et cum introitum suum omnibusque
eis pertinentibus etiam dedi tibi ipsa chartula que ipse petro diacono mihi
fecit ut super legitur: in eo tenore. quatenus illos avere et detinere seum
frugiare deveatis et de ipsas frugias faciendi que volueritis usque in memoratum
constitutum bandi duos annos. et infra ipsum constitutum benerit
quidem iohannes qui nominatur maiorinum defiso meo filio de ubulocta et
de maria maiorina simul defisi mei. et vobis vestrisque heredibus dare voluerit
369
auri tari viginta quatuor voni de amalfi diricti et pensanti vos illos
recipere deveatis et ipsum integrum orticellum ad eum redere deveatis et
ad eum dare deveatis ista chartula redere ad eum ipsa chartula recitatiba
que vobis dedi quas apprehensit da memorato petro diacono. et si amodo
usque in memoratum constitutum iamdictos benturos duos annos expletos
non benerit memoratus iohannes defiso meo aut si ipse vobis dare
voluerit memorato tari viginti quatuor ut super legitur. tunc in omne
transacto vobis vestrisque heredibus avere deveatis memoratum integrum
orticellum cum suis omnibus pertinentiis et ibidem licentia et potestate
aveatis edificare. et domos facere sicuti avere fuit. etiam ego et heredes meis
vobis vestrisque heredibus per ista chartula vobis illut defendere deveamus
da omnes omines. omnique personas. et est coniunctu ipsum ortum
qui antea domu fuit que superius. vobis dedi a tribus partibus iusta domu
et ortum nominate ecclesie sancti sebastiani a quarta parte est domum de
memorata maiurina defisa mea per quam ipsum introitum avere deveatis:
Quia ita nobis stetit Si autem et in aliquit offensi fuerimus per quobis
modum aut summissas personas tunc componimus ego et heredibus meis
vobis vestrisque heredibus auri solidos decem bythianteos. et hec chartula
ut super legitur sit firma scripta per manus iohannis primarii scribere rogatus
per indictione memorata sexta + oc signum + manus memorati marini
per absolutione memorati duci et una mecum abendo memorato abbocatore
quod ego qui memoratos pro eis subscripsi + et hoc memoratis sumus
ut illis gradi non sunt communes set sunt propriis de ipsum que vobis
dedi et de alium tum sic fiamus quomodo superius legitur +
+ ego gregorius filius domini sergii per absolutione suprascripti duci
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini sergii per absolutione suprascripti duci
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii per absolutione suprascripti duci
testi subscripsi +
+ ego iohannes primarius complevi et absolvi per memorata
indictione +
|