Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.103 » Pag 319 - 322

9.103
319
322

319
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi
principis, mense februario nona indictione. Ego Alfanus
gratia Dei archiepiscopus sanctæ sedis huius Salernitani archiepiscopatus
clarifico quoniam Leo religiosus abbas monasterii
Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac
civitate in loco ubi Metilianum dicitur, ac spiritualis pater
meus et Vibus vicecomes filius quondam Petri a nobo fundamine
construere fecerunt ecclesiam in honore Beati confessoris
Nikolay intra hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem
in proprio ipsius monasterii et ipsius Vibi in plaia
montis. et ipsi Leo abbas et Vibus venerunt ad me valde postulantes
ut per convenientiam, per firmam securitatem confirmarem
eis integram ipsam ecclesiam et omnes res stabiles et
mobiles quæ ipsi ecclesiæ pertinentes sunt et fuerint, et illi darent
michi quinque libras argenti pro dirutis edificiis ipsius archiepiscopii
restaurandis. et de hoc habui consilium cum clericis
ipsius nostri archiepiscopii, set omnibus comparuit quatenus
ipsas libras argenti hacciperem et iamdictam ecclesiam
et omnes ipsas res stabiles et mobiles eis confirmarem ordine
convenientiæ. et ideo, sicut michi Alfano congruum fuit, mea
voluntate, per hanc cartulam, ordine convenientiæ, coram
presentia Siconis comitis et iudicis, dum et ydonei interessent
homines, confirmavi ipsi Leoni abbati pro parte ipsius monasterii
320
et ipsi Vibo vicecomiti pro parte sua integram ipsam
ecclesiam, quæ iam per me in ipsius sancti Nikolai honore
dedicata est, et omnes res stabiles et mobiles ipsi ecclesiæ pertinentes
cum omnibus quæ intra eas sunt cunctisque earum
pertinentiis et cum vice de plateis et anditis et viis suis et
cum omnibus moniminibus ex eis continentibus et cum omnibus
aliis rebus stabilibus et mobilibus, quæ per alios homines
de suis proprietatibus et per ipsum Leonem abbatem et successores
eius de proprietatibus ipsius monasterii et per ipsum
Vibum et eius heredes de suis proprietatibus quocunque modo
in iamdicta ecclesia datæ vel oblatæ fuerint. ea ratione ut
cuncta, que ipsi Leoni abbati et Vibo vicecomiti ut superius
legitur confirmavi, semper sint in potestate ipsius abbatis
et successorum eius et partis ipsius monasterii et ipsius
Vibi et heredum eius. et ipse abbas et successores eius et
pars iamdicti monasterii et ipse Vibus et eius heredes licentiam
habeant de eis facere quod voluerint; et omni tempore
ipsa ecclesia secura et libera permaneat a parte mea et successorum
meorum et ipsius archiepiscopii. et omni tempore
ipse abbas et successores eius et pars memorati monasterii et
ipse Vibus et eius heredes potestatem habeant in ipsa ecclesia
monachos vel alterius ordinis et gradus presbiteros et
clericos secundum canonum instituta et beati patris regulam
Benedicti ordinare qualiter voluerint, et in ea monachicum vel
alium ecclesiasticum ordinem sicut decet peragere faciant, absque
mea et successorum meorum et partium ipsius archiepiscopii
contrarietate. et ipsi presbiteri et clerici, qui ut dictum
est in ipsa ecclesia ordinati fuerint, licentiam habeant
cartam fraternitatis in ipsam ecclesiam facere et habere sicut
decet et in sabbato sancto cereum benedicere et infirmos visitare
cum voluerint et mortuos cum voluerint cum officio sicut decet
intra ipsam ecclesiam recipere et eis officium defunctorum
facere et extra ipsam ecclesiam eos sepelire, et per domos
eorum, qui ad ipsam ecclesiam annualiter ad Dei officium
audiendum ierint, ire et aquam sanctificatam spargere et cruces
in ipsis domibus ponere absque mea et successorum meorum
et partium iamdicti archiepiscopii contrarietate vel requisitione.
et nullo tempore ego et successores mei et pars iamdicti
archiepiscopii quodlibet censum vel serbitium aut aliquam
321
dationem ipsis monachis vel alterius ordinis et gradus
presbiteris et clericis qui in eadem ecclesia constituti fuerint
et partibus ipsius ecclesiæ tollere queramus; set et ipsi
presbiteri et clerici, qui in eadem ecclesia ut dictum est
ordinati fuerint, licentiam habeant omnem monachicum et canonicum
ordinem in iamdicta ecclesia catholico more peragere
qualiter voluerint et iustum fuerit; et nullam angariam
ego vel successores mei vel pars iamdicti archiepiscopii illis
inponamus, set omni tempore securi et absque omni molestatione
permaneant. et si quolibet tempore ipsa ecclesia ceciderit
vel forte diruta aut disturbata fuerit, pro ea renobanda vel
restauranda tunc, postquam renobata vel restaurata fuerit et
ipse abbas et successores eius et pars iamdicti monasterii et
ipse Vibus et eius heredes me et successores meos rogaverint
et scire fecerint, ad eam pergamus et ipsam ecclesiam et eius
altaria quot in ea facta fuerint dedicemus; et si, quod absit,
antequam ut dictum est renobetur vel restauretur vel post
eius renobationem et restaurationem ecclesia ipsa vel altaria
eius aut ex ipsis contaminata fuerint, ego et successores
mei per omnes vices, per postulationem suprascripti Leonis
abbatis et successorum eius et partis ipsius monasterii et
ipsius Vibi et heredum eius ad ipsam ecclesiam pergamus et
contaminatum illud sicut meruerit restauremus. et propter confirmationem
huius convenientie suscepi ab ipsis Leone abbate
et Vibo vicecomite ipsas quinque libras argenti pro ipsis
edificiis restaurandis in omni deliberatione. et per convenientiam
ego iamdictus Alfanus gratia Dei archiepiscopus
obligo me et successores meos et partem prefati archiepiscopii,
si sicut superius scriptum est non adimpleverimus et
suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserimus, componere ipsi Leoni abbati eiusque successoribus
et parti ipsius monasterii et ipsi Vibo et illius heredibus
sexcentos auri solidos constantinatos. Et taliter me
iubente Grimoaldus notarius qui interfuit scripsit. S.
+ Ego qui supra Sico comes et iudex.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego Alfanus qui super gratia Dei archiepiscopus.
322
+ Ego Alfanus diaconus.
+ Ego Iohannes presbiter et cardinalis.
+ Ego Petrus subdiaconus.
Torna all'inizio