Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.73 » Pag 288 - 290

1.73
288
290

288
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo
septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus domni nostri
Gisulfi glorioso principe, mense aprilis, decima indictione. Memoratorium factum
a nobis Iohannes et Grimoaldus et Petrus et Machenolfus, germanis filiis
Machenolfi, ante subscripti testes per combenientiam tradidimus Mirandi filio
quondan Iohanni Gualperti due pecie de terris cum abellaneto, quod abemus in
finibus Nucerie, ubi Pratella dicitur, quod nobis pertinet da Romoaldo filio
quondan Romoaldi, qui sunt per ec finis et mensurie iusto passo ominis mensurata.
Prima pecia per ec finis: a parte sebtemtrionis passus ... et medium;
290
a parte occidentis passus biginti quinque; a parte meridiei passus biginti sex
et medium; a parte orientis passus ... minus uno gubito. Ipsa alia pecia per
ec finis: a parte orientis passus triginta unum et gubitum et palmum; a parte
meridiei passus biginti tres; a parte occidentis passus triginta duo; a parte sebtemtrionis
passus biginti et gubitum. Inclitum illut, sicut suprascriptum est, per
iamdictas finis et mensurias quidem ex omni parte coniuntum est at fine nostra,
ipsius iamdicti Mirandi tradidimus cum omnia intro se abentes et cum
bice de bie sue. Tali ordinem ut amodo et omni tempore ille et suos eredes
ipsa tradictio pastinare et lavorare fobee omnis illorum utilitatis ibidem faciant,
ut iustum est; et ubi meruerit abellane illut ibidem plantarent et sic totum illut
lavorarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in
melius proficiant et non dixpereant et in omne anno ipsa tradictio illut colligant
et quante abellane, inde colligere potuerit, seckent grates, per medium
nobiscum inde dibitant, nos tollamus medietatem et illut medietatem; arboribus
et bites, quod ibidem sunt, illis eos bindemiaret usque illis ibidem
sunt et medietatem ipso binum at palmentum nobis deant et medietatem illut
sibi abeant; et de quod ibidem seminatum fuerit deant inde nobis vel at
missum nostrum terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et dum
ibidem steterimus nos et missum nostrum, quando illut nobis scire fecerit, per
tempore pro ipsa frugia recipiendum illut nobis nutricarent, ut iustum est. Et
quale tempore ille et suos eredes ipsa tradictio in suprascripto ordinem tenere
et lavorare noluerint aut non potuerint, liceat illut et suos eredes inde excutere
omnes causam suam mobilia, quod ibidem abuerit et pergat cum illut ubi voluerit;
et ipsa tradictio lavorata et cultata vona et surta remidtant at potestate
nostra et de nostris eredibus faciendum quod voluerimus. Et per combenientia
guadiam nobis ipse Mirandus dedit et nos ipsa guadiam sussepimus
presentem suprascripti genitori nostro et fidemiuxorem nobis posuit *** et per
ipsa guadiam obligavit se et suis eredibus. Quod si taliter omnia suprascripta
nobis nostrisque eredibus non adimpleverint et aliquit exinde contradixerint
per ipsam guadiam oblogavit se et suis eredibus componere nobis nostrisque
eredibus et cui oc scriptum in manum paruerit biginti auri solidos constantinatos
et suprascripta nobis compliret
Torna all'inizio