Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.581 » Pag 62 - 64

6.581
62
64

62
+ In nomine domini nostri Jesu Christi dei eterni. ANNO AB INCARNATIONE
EJUS MILLESIMO CENTESIMO VIGESIMO. INDITIONE DECIMATERTIA. ET QUARTODECIMO
ANNO PRINCIPATUS DOMINI ROTPERTI. FILII JORDANIS GLORIOSISSIMI PRINCIPIS
CAPUAE. ET COMITIS AVERSAE.
Ego Richardus de venabulo unus ex militibus aversae una cum filio
meo Coffredo et cum uxore mea Beatrice. Consilio et assensu domini mei
philippi filii quondam domini thomae de venabulo . . . . . in civitate neapolis
ad monasterium beatorum sanctorum Severini et Sossii: et per ammonitionem
quem a te domne Cesarie venerabilis abbas eiusdem monasterii
audivi. pro redemptione animarum nostrarum parentumque nostrorum. et
ut semper maneamus in orationibus supradicti monasterii: ad honorem
dei omnipotentis suaeque genitricis semper virginis mariae. et sanctorum
omnium: do. trado. offero. atque super altare memorati monasterii sanctorum
Severini et Sossii quod est situm intus prephata civitate neapoli
reddo integras tres petias terrae quae esse videntur in ligurie tellure. per
hoc videlicet scriptum. et in presentia subscriptorum testium. ad dominationem
eiusdem monasterii: et ad possessionem et utilitatem tuam prescripte
domne Cesarie abbatis tuorumque successorum. Cum sepibus et limitibus
et viis earum. in eis intrandi et exeundi. et cum omnibus intro habentibus
subter et super. atque cum universis earum pertinentiis: Quarum
prima ex ipsis petiis terrae est in territorio villae Colesanae in loco qui nuncupatur
piticiana et olim fuit de prenotato vestro monasterio. habetque hos
fines. Ab uno capite quod est a parte orientis: est via puplica. habet inde
per latitudinem passus quatraginta duo et medium. Ab alio vero capite
quod est a parte Occidentis. est finis terra domni alexandri filii quondam
Willelmi deperoleo. habet inde per latitudinem passus. quinquaginta
quatuor. Ab uno latere quod est a parte Meridiei est finis terra hominum
qui cognominantur manconii. et terra Willelmi montanini. et terra sparani.
suique fratris Martini Ianconii. habet inde per longitudinem passus.
octoginta octo et medium. Et est ibi recansus unus iuxta terra predictorum
63
hominum qui vocantur Janconii. qui constat passibus. viginti quatuor. et
palmos. tres. et in capite ipsius recansi est finis terra eorumdem prescriptorum
Janconiorum. et intersicus. qui constat passibus. triginta septem. Ab
alio autem latere quod est a parte Septemtrionis. est via puplica. habet inde
per longitudinem passus. centum decem et tres. Secunda petia terrae est in
eodem campo. et hos habet fines. Ab uno latere quod est a parte Orientis.
est finis terra prenominati Willelmi montanini. habet inde per longitudinem
passus sexaginta. Ab alio vero latere quod est a parte Occidentis. est
finis terra de predictos Ianconios. habet inde per longitudinem passus. sexaginta
quatuor. Ab uno capite quod est a parte Meridiei. est finis terra
supradicti Alexandri de peroleo. habet inde per latitudinem passus triginta
tres. Ab alio autem capite quod est a parte Septentrionis. est finis terra de
prephatos Ianconios. habet inde per latitudinem passus. triginta quatuor.
Tercia pecia terrae est in territorio prenominate villae Colesanae in loco qui
dicitur plancanus. habens hos fines. Ab uno capite quod est a parte Orientis
est confinis terra hominum de villa. quae vocatur Casacellari. habet inde per
latitudinem passus. quindecim. Ab alio vero capite quod est a parte Occidentis.
est via publica. habet inde per latitudinem passus decem septem
et medium. ab uno latere quod et a parte meridiei. est finis terra hominum
de predicta villa Casacellari. habet inde per longitudinem passus centum
viginti quinque. Ab alio autem latere quod est a parte Septentrionis. est
confinis terra angeli Constantini de Juliano maiore. habet inde per longitudinem
passus totidem. mensuratos omnes. cum passu de forignano maiore.
eo videlicet modo. ut omni tempore tu iamdicte domne Cesarie abbas
tuique successores ad opus memorati monasterii sanctorum severini et sossii
teneatis. possideatis. et fruamini ipsa. et totam utilitatem vestram ex ea
faciatis. sine ulla calumpnia vel molestia mei meorumque heredum. Nos
vero debemus antestare et defendere prephatam terram contra omnes homines.
qui inde vobis calumpniam intulerint. aut auferre vel inquietare
temptaverint. et non sit nobis licitum nec per nos nec per aliquam submissam
personam prenotatam terram vobis et prescripti monasterii auferre.
nec aliquid ex ea. Si autem ego qui supra Richardus de venabulo.
vel praephatus dominus meus Philippus. seu heredes vel posteri nostri diabolico
64
stimulo compuncti ullo adveniente illud quod hoc scripto
continetur aliquo modo disrumpere vel dolose removere temptaverimus.
obligamus nos componere libras quinque auri purissimi. medietatem sacro
palacio principis. et medietatem iamdicti monasterii sanctorum severini et
sossii et tibi memorato domno Cesario abbate tuisque successoribus. Insuper
ille qui hoc malum facere presumpserit. sit maledictus ab omnipotenti
deo et a sua genitrice maria. et a cetu sanctorum trecentorum decem et
octo patrum. et ab omnibus sanctis. anima quoque eius mortis incurrat periculum.
et alienus a corpore et sanguine Christi fiat. habeatque partem
cum anna et Chaypha et cum Iuda qui dominum nostrum Iesum Christum
tradidit. et degluciat eum terra sicut degluttivit dathan et abiron. nisi resipuerit.
et quemadmodum superius legitur vobis et predicti monasterii solidam
et quietam terram dimiserit. Soluta que paena et dimissione facta.
hoc scriptum cum omnibus que continet. firmum munitum. atque inviolabile.
maneat in perpetuum. et ut in futuro posteris sit notum. propriis manibus
subiacentibus signis signavimus. et subscriptos testes ut subscriberent
rogavimus. Obnixe quidem prefatum dominum nostrum philippum rogavimus.
ut sua propria manu subiacenti signo corroboraret.
SIGNUM MANUS PRENOTATI + RICHARDI DE VENABULO.
SIGNUM MANUS PRESCRIPTI + PHILIPPI DE VENABULO.
+ Ego Goffredus filius predicti richardi de Venabulo interfuit et consensi.
et subscripsi.
Isti tales interfuerunt testes + Robertus de Iuliano + Rogerius de
andeo + Stephanus de narzano. + Rogerius agellone. + Iohannes
pancracius.
+ Ego Gregorius cum manus testis subscripsi +
+ Ego WILLELMUS NOTARIUS permanens in aversana Civitate. MENSE MAIO
rogatus a prephato Richardo de venabulo et a suo filio Goffredo. et ab
uxore sua Beatrice. hanc chartulam donationis et offertionis manu propria
scripsi.
Torna all'inizio