Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 594 » Pag 44 - 45

Arch. Capit. Arezzo Carte di S. Flora e Lucilla n. 594
44
45

423.
Celestinus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri (Amadeo) aretino episcopo
salutem et apostolicam benedictionem. Si abbas et conventus sancte Flore diligenti
meditatione pensarent quam debeant preceptis nostris reverentiam et obedientiam
exhibere, mandata nostra tergiversatione qualibet non effugerent, nec ab executione
ipsorum temeritate propria resilirent. Cum enim super turre de Rogetino, super qua
pro dilecto filio Roland(in)o Pagani in nostra fuit presentia sententia promulgata, ipsis
abbati et conventui scripserimus, ut latam sententiam observarent, et ipsi tanquam
homines indurate mentis iustitiam vellent memorati militis presumptione illicita detinere;
discretioni tue, tandem, ipsius facti execu[tion]em duximus committendum. Quia
vero, sicut tuis nobis litteris intimasti, partibus in [tu]a presentia constitutis, abbas
p. 45
memoratus proposuit se non debere predicto militi respondere, quia erat ab amministratione
monasterii de nostra iussione suspensus, et conventus eiusdem cenobii
asserebat, quod tempore messis et vindemiarum stare in Vicio non debebant, nec per
se nec per alium pretaxato volebant militi ratione qualibet respondere; cum etiam,
sicut nostro est apostolatui reservatum, latam in eos propter hoc interdicti sententiam non
observent, nolentes quod mandatum nostrum de cetero taliter remaneat in suspenso,
et illi de sua possint astutia gloriari qui in elusione mandati nostri occasiones insufficientes
et varias pretendere non formidant, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus
firmiterque precipimus, quatinus memoratis abbati et capitulo ut, omni mora
et appellatione postposita, dictam portionem predicti castri cum turre prefato Rolandino,
sicut per sententiam iudicatum est, restituant, auctoritate nostra iniungas. Alioquin
abbatem et capitulum et eorum fautores per totam diocesem tuam etiamdiu denunties,
pulsatis campanis et accensis candelis, singulis dominicis et festivis [diebu]s,
excomunicationi suppositos; et monasterium suum cum omnibus ecclesiis et castel[lis ad]
ipsum pertinentibus suppositum interdicto, donec castellum cum turre, iuxta quod
promisimus, restituant memoratum, et abbas ipse super tantis excessibus satisfacturus
nostro se conspectui representet. Sic autem hac vice mandatum nostrum volumus ut
exequaris quod prefatus miles non cogatur propter hoc ulterius laborare, et nos contra
te non possimus pro negligentia merito commoveri. Datum Laterani II kl. novembris,
pontificatus nostri anno sexto.
(Sn.) Ego Machabeus notarius, sicut inveni in litteris domini Celestini apostolici contineri, sic
in hoc presenti pergamena scripsi et complevi.
Torna all'inizio