Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1167 » Pag 182 - 183

7.1167
182
183

182
MCLXVII
A. D. 1052
+ In nomine domini trigesimo quarto anno principatus domni nostri gisulfi, et decimo
tertio ducatus eius amalfis et sirrenti, et decimo anno principatus domni gisulfi filii
eius, mense februarius, quinta indictione. Memoratorium factum a me Guaiferio filio
adoaldi comitis, eo quod ante presentia alferius diaconus, et archipresbiter et abbas
ecclesie Sancti Maximi et ivique adesset idoneos homines per iussionem ipsius abbati
tradidi adbertu filio quondam iohannis una pecia de terra cum arbustis de locum sancto
cirico, ubi airola dicitur, que est ipsa pecia pertinente predicte ecclesie sancti maximi
et est per finis et mensuria: A septemtrione passi sexaginta unum, Ab occidente
passi triginta quinque, A meridie passi biginti septem, et revolbente in oriente, sicut ad
pinzondo facit, sunt passi quinquaginta mensurati iusto passu hominis. ec vero ipsa pecia
per suprascripte finis et mensuras inclitum illut ipsius hecclesie tradidi tali hordine, ud
amodo et semper natos nascentes ad sua et de suis eredes sint potestate illut tenendum,
et lavorandum, et pastenandum, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem
facerent, et unde meruerit illut cludere et clusum et salbum omni tempore illut habere,
et ubi meruerit in ipsa traditione pastenent arvores et vites de vono bitineo, et illum
surgant, et surtum et salbum omni tempore illis illum abere; et amodo et omni tempore
bonum illum lavorent de super et de supter, sicut locus ipsum meruerit et semper in melius
proficiat et non dispereant, et amodo et semper per tempore de vindemie ille et eius
eredes faciant me, seu partem predicte ecclesie scire ud ividem pergamus aut dirigamus
missum nostrum. et illis apto tempore illut vindemiare, et omnis vinum et poma exinde
ivique ad palmentum inter nos dividamus per medietatem, nos tollamus prius medietatem
et illis reliquam medietate: et ipsa sortione nostra de ipso binum illis illut salbam
reponant in domum illorum ubi illum abitaverint in organeum, quod nos ad illis adsignaverimus,
et salbum illut faciamus usque dum nos inde adduxerimus absque degeneratione
etc: etc: Sequitur consueta formula, cum declaratione mulctae quinquaginta auri
solidorum Constantini. Et oc recolimus ipsa pecia est per finis et mensuria: de una parte
fine via qui discernit inter ec rebus et rebus archiepiscopii, sunt inde passi quinquaginta
septem, de alia parte fine supradicte ecclesie inde passi decem et nobem; de alia parte
fine similiter ipsius ecclesie, inde passi biginti sex; de alia vero parte fine poiu unde
183
via est et coniungente in suprascripta alia bia, inde passi octuaginta quadtuor ad iusto
passum homini mensuratum. quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego ademarii notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio