9 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno Imperatore anno quadragesimo secundo: sed et 
constantino magno imperatore frater eius anno tricesimo nono: die tertia 
decima mensis aprilis indictione quinta decima neapoli: Certum est nos 
anastasium et iohannem. seu gregorium uterinis germanis: filiis quondam 
domini petri monachi cognomento palamenestra: A presenti die promtissima 
volumtate. Venumdedimus et tradidimus vobis domino sergio venerabili 
presbytero custodem vero ecclesie beatissimi seberi christi confessori atque 
pontifex. et per vos inmagine quem quondam leo filio quondam domini 
stephani pingere fecit ad onorem sanctorum gregori papa rommani et agnelli 
christi confessori quas ipse posuit intus eadem vestra ecclesia. Idest integra 
una petia de fundum. una cum integra una petia de clusuria de terra nostra 
iusta se parte meridiana qui nominatur nepulianum posita vero in loco 
qui vocatur galloro una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul cum 
introitas suas omnibusque: eis pertinentibus: coherente a memorata petia 
de fundum que superius vobis venumdedimus ab uno latere memorata petia 
de memorata clusuria quem superius vobis venumdedimus simul et petia 
de terra ex ipsa clusuria heredum quondam domini theodori guarnuli. de 
alio latere est petia de memoratum fundum monasterii sanctorum seberini 
et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt corpora. et de illi dentici amalfitani. 
de uno capite petia de memoratum fundum memorate ecclesie vestre. 
de alio capite fundum domini gaitelgrime: et at ipsa petia de terra 
ex ipsa clusuria que superius vobis venumdedimus coheret de uno latere 
petia de memorata clusuria de terra predicte ecclesie sancti seberi: de alio 
latere petia de ipsa clusuria de terra predicti heredes domini theodori guarnuli. 
de uno capite est memorata petia ex ipsum fundum que vobis superius 
venumdedinus sicuti inter se sepis exfinat. de alio capite terra domini 
petri pantaleoni qualiter inter se sepis exfinat: de qua nihil nobis exinde 
aliquod remansit aut reserbavimus nec in aliena personas commisimus potestatem. 
10 
et a nuc et deinceps a nobis vobis et per vos in eadem magine 
sit venumdatum et traditum in vestra posterisque: vesteris et de eidem magine 
sit potestate ad abendum in sempiternum. et neque a nobis memorato 
anastasio et iohanne seu gregorio uterinis germanis neque a nostris heredibus 
nullo tempore numquam vos memorato domino sergio venerabili presbytero 
aut posteris vestris vel memorata magine quod absit habeatis exinde 
aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum modum nec per 
summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore 
nos et heredes nostris exinde av omnis homines omnique personas in 
omnibus vobis posterisque: vestris et at memorata magine antestare et defensare 
debeamus: pro eo quod impresentis accepimus a vobis exinde. Idest 
auri tari viginti de illos viginti quattuor tari quem quondam memoratus 
leo reliquit pro sua. anima in memorata magine in omnem decisione seu 
deliberatione: Quia ita nobis complacuit: Si autem nos vel heredes nostris 
quobis tempore contra anc chartulam venditionis ut super legitur benire 
presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissis 
personis tum componimus vobis posterisque: vestris et in memorata 
magine auri solidos duodecim bythianteos: et hec chartula ut super legitur 
sit firma: scripta per manus leoni curialis scribere rogatus per indictione 
memorata quintadecima + 
hoc signum + manus memorati iohannis et gregorii germani quod 
ego qui memoratos pro eis subscripsi et memorati tari confessus 
percepisse + 
+ [… ……….. ….] + 
+ Ego iohannes scriptor rogatus a memoratis germanis testi subscripsi 
et memorati tari confessus percepisse + 
+ ego sergius filius domini stefani rogatus a suprascriptis germanis 
testi subscripsi et suprascripti tari confessus percepisse + 
+ Ego iohannes curialis et scriniarius rogatus a memoratis germanis 
testis subscripsi et memorati tari confessus percepisse + 
+ Ego leo Curialis qui memoratos post subscriptionem testium complevi 
et absolvi per indictione memorata quintadecima +
  |