|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
 mense aprelis, tertiadecima indictione. Ideoque ego liosprandus filius quondam iannelgari,
 sicut mihi congruum est, ante presentia adenolfi comiti et iudici per anc cartulam commutationis
 ordine tradidimus tibi dumnelli presbiteri et abbati pro pars ecclesie sancte marie, que edificata
 est intus anc salernitanam cibitatem, quem domnus iohannes princeps et domna sichelgaita
 principissa uxor eius a nobo fundamine construxerunt, et modo ecclesia ipsa pertinentem est
 supradicto domno guaimari principi et iohanni comiti fratri eius, due pecie de terra mea cum
 binea et bacuum uno teniente quod abeo in locum propiciano, ubi proprio casanae dicitur. una
 ex ipse pecie per ec finis et mensurie: a partibus occidenta fine mea, quod iterum in ipsa ecclesia
 confirmo, inde passi sexaginta duo: a pars meridie fine de eredes genci, inde passi triginta
 duo et medium passum, et de uno latere fine bia hantica, inde passi quadraginta duo:
 de alia parte fine landolfi, et inde passi quinquaginta octo. per iamdicte finis et mensurie inclitum
 illut in ipsa ecclesia tradidimus: simulque et tradidimus ei tertiam partem de ipsa alia pecia
 per ec finis et mensurie: a partibus orientis fine sicut termiti et aliquantum limite discernit, inde
 passi triginta sex: a pars septemtrionis fine sicut inde termiti et limite discernit, inde passi
 triginta sex: a pars septemtrionis fine sicut inde termiti et limite discernit, inde passi quinquaginta,
 
 et abinde rebolbente ab ipsa fine in super et saliente et coniungente in bia publica indeque
 passi quadraginta sex: a pars occidentis fine ipsa bia, inde passi centum duo: a pars meridie
 fine supradicta alia pecia, sicut limite et media sepe discernit, inde passi septuaginta sex: tota
 supradicta mensuria ad iusto passsum. de iste pecia, sicut diximus, inclita tertiam pars in partibus
 ipsius ecclesie tradidimus. hec supradicta rebus, sicut diximus, cum omnia intro se abentibus
 et suis pertinentiis et cum bice de bia sua illut in partibus ipsius ecclesie tradidimus, ad
 securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie sancte marie eiusque rectores illut
 abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod boluerit, absque cuiuslibet
 contrarietate vel requisitione. Et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram bicariationem,
 a presentis per alia cartula que aput nos scripta retinemus, recepit a te supradicto abbate
 de rebus vestre ecclesie tribus pecie de terra bacua de eodem loco propiciano; una pecia ista
 parte flubio rinecclu, ubi cinianu dicitur, per ec finis et mensurie: da pars orientis passi biginti
 quinque, et da pars occidentis passi biginti, et in medium per latitudo passi biginti
 quinque et cubita dua, et per longitudo passi nonaginta duo; et alia pecia illa pars ipso
 flubio ubi palomba dicitur, per ec finis et mensurie: a partibus occidentis fine ipso flubio
 rinecclu, et est per mensuria per cilium de ripa de ipso flubio passi centum biginti quadtuor:
 a meridie fine ribus, qui dicitur palomba, inde passi triginta duo: ab oriente sicut termiti
 discernit, inde passi sedecim usque in unua rebolbenta, et da completi ipsi sedecim passi
 rebolbente quasi in partibus septemtriona passi septuagnta septem: a pars septemtrionis
 fine sicut termiti ficti sunt, et coniungente in ipsa ripa priore fine inde passi quadraginta sex; et
 ipsa alia pecia per ec finis et mensurie: a pars orientis fine mea, sicut termiti ficti sunt, inde
 passi biginti sex: a pars septemtrionis sicut termiti ficti sunt, passi quadraginta: a pars occidentis
 fine ora de ipso flubio, et sunt per ipsa ripa passi decem: a meridie fine sicut termiti sunt,
 inde passi quadraginta octo ad iusto passum, sicut inter nobis combenit. de qua ego supradictus
 liosprandus per bona combenientia guadia tibi iamdicto dumnelli abbati dedi et mediatorem tibi
 posuit dauferi filium petri; et per ipsa guadia per bona combenientia obligo me et meis eredibus
 amodo et semper antistandum et defensandum in partibus ipsius ecclesie sancte marie inclita supradicta
 nostra bicariatione da omnes omines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter
 illut in partibus ipsius ecclesie non defensaberimus et aliquit, de quomodo superius legitur,
 quesierimus remobere aut contrare, et quodcumque causationis in partibus ipsius ecclesie exinde
 preposuerimus, per bona combenientia obligo me et meos eredes componere in partibus ipsius
 ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et, quando pars ipsius ecclesie sancte marie
 voluerit inde per se esse auctorem, bice nostra licentiam et potestatem abeant in omnibus
 
 inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum quale monimen et rationem inde abuerit.
 Et taliter scribere rogabimus te iohannes notarium. actum salerno.
 + ego qui supra adenolfus
 + ego Iaquintus notarius me subscripsi
 + ego qui supra ursu.
 |  |