Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.281 » Pag 88 - 89

2.281
88
89

88
+ In nomine domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso
princeps et primo anno principatus domne gemme uxor eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense februarius tertia indictione. memoratorium factu a me ursu filius audoaldi, eo
quod ante presentia truppoaldi et maioni gastaldo et alii testes per vona comvenihentia laborandi
ordine ad partione tradidit mihi iohannes presbiter filius leoni atrianense una clusuria de
terra cum arbustis vitatum pertinentem ecclesie sancti maximi, quod ipse iohannes presbiter in
veneficium tenet a pars ipsius ecclesie sancti maximi in locum nuceria per as finis: de una parte
a septemtrionalis, sicut medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurrent: de subter
parte ab occidentis partibus fine de heredes ermeperti, sicut limite et sabuci et sepe discernit:
alia vero parte a meridie fine terra ecclesia sancti biti, quomodo derictum exiet iusta ipsa ecclesia
sancti viti, qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in
ipsa parte meridie pedes duos ad manum, et sic derictum exiente usque ad fine ipsius ecclesie
sancti biti, et inde rebolbente per ipsa fine in partibus septemtrionalis, sicut medio poiu et
sabuci discernit; et hiterum rebolbente per ipsa fine santi biti in partibus orientis sicut limite
discernit, et exiente derictum per fine de heredes ipsius ermeperti et coniungente ad fine de heredes
89
ermengardi, sicut aliquamtum ibidem fundamentum de parietem antico discernit; a partibus
orientis fine de heredes deodati, sicut sepe et sabuci et limite discernit, et coniungente in
ipso aquario qui est priore fine. hec vero clausum per supradicte finis totum et inclitum cum vice
de bia sua et cum omnia intro se habentibus mihi tradidit ad tenendum et laborandum amodo
et usque sex anni completi. unde per vona comvenihentia wadia mihi dedit ipse iohannes
presbiter et mediatorem mihi posuit grimoaldus filius rotti de eodem loco nuceria; et per eadem
wadia obligabit se tali ordine, ut amodo et usque in ipsu constitutum defensare mihi et ad
meis heredibus predicto clausum per supradicte finis da ommis homines, et non queras ante
ipso constitutum de nostra potestate tollere aut contrare, set licead nos usque in ipso constitutum
tenere, et fobeas et omnis nostra utilitate iusta rationem ibidem facere, et acto tempore
eos laborare et cultare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut vene paread
laboratum et cultatum, et ubi meruerit propaginare et vites traere et arboris plantare, et de
que meruerit ibidem annualiter seminare, et de quod ibidem seminaberimus, omnem annum
usque in ipso costitutum demus ei aut in partibus ipsius ecclesie sancti maximi terraticum secundum
consuetudinem ipsius loci, et per vindemie tempore faciamus illum aut partibus ipsius
ecclesie inde scire, et illis se plicare vel missum suum ibi dirigat ad recipiendum inde sua
sortionem; et nos temporibus suis eos vindemiemus, et ipso vinum ad palmentum in ipso locum
et nuci et poma exinde dibidamus cum eis per medium equaliter: nos tollamus eos medietatem
et illius, et in pars ipsius ecclesie demus eos medietatem, et nos conciemus organea
eius sicut meruerit et reponamus ipsa sua sotione de ipso vinum in ipsa organea
. . . nostra salbo illut eis faciamus absque degeneratione et de incendium, donec
illut inde tollant per tempore usque ad casine lebare; et quando ipsa organea de ipso vinum
baciba fuerit, semper ipsa organea labemus et studiemus sicut meruerit, et demus ad hominem,
qui ibi direxerint pro sua sortionem recipiendum de ipso vinum, manducare et vibere,
sicut meruerit et nostra fuerit possibilitatem, donec ibi fuerit pro ipsa bindemia. si autem ante
ipso constitutum . . . tollere aut contrare quesierit de nostra potestatem et in supradicto
hordine usque in ipso constitutum nobis . . . non defensaberint, et omnia suprascripta
nobis non adimpleberint, componere nobis se obligabit decem solidos costantinos.
+ ego grimoaldus notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego qui supra truppoald
+ ego iaquintus
+ ego qui supra maio
+ ego petrus.
Torna all'inizio