Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1029 » Pag 248 - 249

6.1029
248
249

248
+ In nomine domini nostri iesu christi, Tertio anno imperii domni constantini sanctissimo
imperatore nostro, Mense decenvri, duodecima indictione. Ego lasdolfus presbiter
filio quoddam.... (deest nomen) de civitate serra Clarefacio, quoniam pertinentem aveo
tertiam partem in ecclesia beati laurentii levita et martirex et lucie virginis hac martires,
que constructa et dedicata esse videtur in finibus de cibitate serra, in locum ipsa cesterna
dicitur. Et congruum abeo ipsam iamdictam tertia partem de ipsa predicta ecclesia, et de
omnia, eius pertinentia, quantum mihi in ipsa tertia parte de ipsa ecclesia pertinet, pro
redemtione et salvatione anime mee donare adque offerire et meis congruitatibus perficiendas.
Quampropter Ego qui supradictus lasdolfus presbiter, Sicut mihi congruum esset
videtur, bona etenim mea volumtatem, quam et pro firma stavilitatem interesset leo iudice
et aIios qui ic conscripti sunt testes, per hanc quoque. videlicet cartulam unanimiter pariterque
cum lupo adbocatori meo tradidimus et donavimus adque offeruimus tibi domni
iohanni venerabilis Sacerdos et monachus Totam et integram ipsa tertia pars de ipsa supradicta
ecclesia et de omnia eius pertinentia, sicut superius declaravimus, Et de predicta
mea donatione adque offertione, Nec mihi, neque ad meis erhedibus, neque ad que supra
uxoris mee, set nec cuiuscumque alteris ominis nichil exsinde reserbavit portione requirendi;
Set cum inferius et superius, adque cum via et andito suo, cum trasita et exita sua, adque
cum omnia quantum ipsa tertia parte de ipsa ecclesia pertinet, sicut ipsa carta nostra
exsinde continet, tibi prenominatus iohannes venerabilis sacerdos et monachus, Trasactivo
nomine, donavimus adque offeruit tibi ad avendum et possidendum. Unde pro confirmanda
hanc mea donatione adque offertione recepit a te predicto iohanne venerabilis sacerdos
et monachus iusta legem launegilt camiso uno et oratione in omni decisione. Ea ratione,
ut amodo et semper Tu predictus iohannes venerabilis sacerdos, et cui a te data esset paruerint
et ad illorum erhedibus, Eadem mea donatione adque offertione, sicut superius legitur,
firmiter haveatis et possideatis, et exsinde omnia faciatis quodcumque volueritis,
sine cantradictione meam et de meis erhedibus et sine cuiuscumque requisitione. Quod si
249
aliquando tempore Ego qui supradictus lasdolfus presbiter, aut meis heredibus ec mea predicta
donatione et offertione, sicut superius legitur, Tecum predicto iohanne venerabilis
sacerdos et monachus, et cuy a te data esset paruerint, vel illorum heredibus per
cumque ratione causare aut contendere quesierimus, volendum inde vobis aliquit tollere
vel amminuare, aut si sup de vestra quesierimus suptraere proprietatem; Ideo ante omnia
viginti solidi constantini pena Ego qui supradictus lasdolfus presbiter et meis erhedibus
tivi eidem iohanni venerabilis sacerdos et monachus, et cuy a te datum esset paruerint et
ad illorum erhedibus per hanc cartulam componere obligamus, et in antea omni tempore
taciti et quietis..... vos maneamus per invitis. Igitur autem obligo me Ego qui supra
lasdolfus presbiter et meis erhedibus obligo tivi iamdictus iohannes veneravilis sacerdos
et cuy a te data esset paruerint, quam et ad illorum erhedibus, ut integram nostra donatione
adque offertione, sicut superius legitur, vobis amodo et semper Av omnibus hominibus
av omnique partibus antistare et defendere una cum omnibus suis remmeliorationibus
secundum legem per supradicta pena obligata; de colludio autem, si at vos pulsati
fuerimus ad dei evangelia, nos vobis legibus satisfaciamus. Et hanc cartula, de qualiter
continet, in eo ordine firma et stabile vobis permaneat in perpetuum, quemammodum
te quidam girardus diaconus adque notarius taliter scribere rogavimus. Actum in civitate
serra feliciter.
+ Ego qui supra leo iudice
+ Ego iohanne ungri.
Torna all'inizio