Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.729 » Pag 35 - 38

5.729
35
38

35
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni Guaimarii, et tertio anno
principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense februarius, quarta
indictione. Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo
quod ante subscripti idoneis hominibus, una mecum esset myrandus notarius advocatorem
nostrum, tradidimus iaquinti et petri et iohanni germani filii quondam sellicti capuano,
qui sunt abitantes in locum nuceria salernitane finibus, rebus pertinentem ipsius ecclesie,
36
que esse videtur in iamdicto locum nuceria, ubi proprio agella etiam et puteoregente dicitur,
que est terra cum arbustum vetere, et pastinu de arbustu, et avellanietum, totum
uno tenientem per as fines et mensuras: A pars septemtrionis fine bia publica, unde aqua
decurrit qui descendit da la forma, sunt inde passi nonaginta nobem: A pars orientis fine
bia et fine de heredes cotunii, sicut media sepe discernit, abet inde passi centum decem
et nobem: de super a parte meridie fine, sicut medio poiu discernit, sunt inde passi sexaginta
unum et medium; et abinde rebolbente in pars ipsa meridie per medio poiu sunt
inde passi septuaginta: iterum de super a meridie fine, unde antiquitus bia fuit, inde
passi quinquaginta sex: A pars occidentis passi nonaginta octo, et abinde revolbente in
pars occidentis passos quadtuordecim, et abinde rebolbente in pars septemtrionis passi triginta
sex, et modicum abinde rebolbente in pars orientis passi quinque et medium, et
abinde revolbente in pars septemtrionis et coniungente se ad ipsa bia, unde ipsa aqua
decurrit que est priore fine, abet inde passi septuaginta octo, totum mensuratum ad iusto
passum hominis. de curte ista per iamdictas fines et mensuras palamfacimus, quia a iam
preteritos annos ipse genitor illorum una cum maio cognato suo filio madelmi conprehensum
inde abuerunt ad lavorandum et pastenandum, sicut brebi continunt, que per partes
inde abemus qui refert ipso brebem, ut de ipso arbusto vetere, qui ibi a primis fuit,
dandum in pars ipsius ecclesie ipse sellictus et maio, et illorum eredes, de vinum quod
inde exierit, medietatem, et de arbustum quod illis facturi erant in ipso bacibum, indeque
dandum in pars ipsius ecclesie de vinum quod inde exierit, tertiam partem, et illis
sivi inde aberent due sortis; et, dum ipse maio sine filium vel filiam defunctus est, sortionem
de ipsa rebus quod tenere debuit, pervenit ad potestatem ipsius ecclesie: etiam et
per alii brebi datum inde fuit illorum ad pastenandum arbustum et avellanietum et insirtetum
per partibus ipsius ecclesie, sicut ipsi brebi continunt, que per partes inde abemus;
set conbenit utrumque partium, ut tota supradicta curte per iamdictas fines et mensuras
per tenorem de isto brebem eorum tradere ad laborandum; quod et fecimus tali namque
ordine, ut amodo et semper ad illorum et de illorum eredibus sit potestatem, illut
tenendum et dominandum, natos nascentes, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum
iusta rationem, et totis arbustis de ipsa traditionem annualiter apto tempore lavorarent,
et ubi meruerit, arbores et vites planctarent et propagines traierent, et sic totum
ipso arbustum annualiter lavorare et studiarent, ut semper in melius proficiad et non
disperead, et bonum paread lavoratum et cultatum, et ipso abellanientum, que est in ipsa
traditionem, similiter annualiter studiarent et cultarent, ut semper in melius proficiad
et non disperead, et bonum paread studiatum et cultatum, et tale abead factum arbustum
37
et abellanietum in ipsa pecia indeque, quod operaturi sunt per ipso posteriore brebem
qui scriptus est per ipsum mirandus notarius in constituta de ipso brebem, quemammodum
ipso brebem continet, ut remaneant illis inde sine calumnie, et circoitum ipsa curte
cluderent, et semper illut clusum haberent, et curam et vigilationem inde aberent, et salbum
illut facerent, et unum de ipsi germani et eius eredes semper ibi residere et avitare,
et annualiter per tempore de vindemie et de abellane colligendum, scire faciant me
meique successoribus, vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis
totis arbustis de ipsa traditionem suis temporibus vindemiarent, et vinum ipsum ibidem
ad palmentum procurarent, et omnis poma et fruges et abellane exinde suis temporibus
colligerent, et ipse abellane seccarent, et omnis vinum et poma, vel qualibet fruges
indeque, scepto ipse abellane, medietatem illut daret ad missum de partibus ipsius ecclesie,
et medietatem eos sivi haberent, scepto de sortione de ipso arbustum, quod pastenabit
infra ipsa traditione ipse genitor illorum, daret inde in pars ipsius ecclesie de vinum
et poma quam inde exierit, tertiam pars, et due sortis inde sivi haberent; de quod autem
per annum ibi seminaberint, totum illut sivi haberent, tantum terraticum inde darent
ibique in ipsa rebus ad aream que ibi fecerint, ad missum de partibus ipsius ecclesie
secundum consuetudo de ipso locum; et, dum pro ipsa frudia tollendum ibi steterit
missus noster, illis eum et equum suum nutriant et dispenset, sicut iustum fuerit, et palmentatica
et airatica ad ipsum nostrum missum darent secundum consuetudo ipsius locis,
et ipsa sortione indeque de ipso vinum que in partibus ipsius ecclesie venerit, si dederimus
illorum horganea de vinum ibique, tunc illis per annum organea ipsa conciaret et
studiare bona, et ipsa sortione nostra de ipso vinum ibidem reponant illis, ubi unus ex
illis abitaberint, in organea ipsa que pars ipsius ecclesie illorum ibique dederint, et faciant
nobis ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degenerationem et ignem;
et si non voluerit pars ipsius ecclesie sortione sua de ipso vinum ibi poneret, tunc illis
et illorum eredes per omnis annum illut portaret ad cellarium ipsius ecclesie de eodem
loco, ubi ad pariti dicitur, et mittant illut in organeis indeque, ubi illis per annum hadiubare
steterunt ad conciandum et studiandum; et quale tempore illut in iamdictam rationem
tenere et lavorare noluerint, aut non potuerint, tunc inclita ipsa curte per iamdictas fines
et mensuras cultata et hoperata et studiata, sicut locus ipse meruerit, bonum arbustum
et abellanietum, seu pomis, remittant in pars ipsius ecclesie cum una casa et cum palmentum,
que ibi fuerint, et licead illis et suis eredibus inde exire cum alie casis sue et cum
omnia illorum causa mobilia, et pergant, ubi voluerint, et licead pars ipsius ecclesie modo,
vel quando voluerit, inde excutere casa que fuit ipsius maioni, qui sine eredes defunctus
38
est, et facere inde quod voluerit. Et stetit, ut si pars ipsius ecclesie quocumque tempore
voluerit facere molinam in ipsa iamdicta curte, potestatem abeant pars ipsius ecclesie arcaturia
inde fodere, et sedimen et redita et omnia hordine de ipsa molina ibi ponere, et
facere, et abere, sine illorum contrarietatem; et si voluerint illis in ipsa curte facere fosarum
da linum curandum, potestatem abeant, et iusto fosaraticum inde daret in pars ipsius
ecclesie secundum consuetudo ipsius locis. Unde in eo hordine per conbenientiam guadia nobis
ipsi germani dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iohannes notarius filius benedicti de
locum malluni, ut si taliter omnia suprascripta illis et illorum eredes nobis, vel in pars
ipsius ecclesie non adimpleberint, et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere
obligaberunt se ipsi germani et suis eredibus nobis, vel in pars ipsius ecclesie, biginti
auri solidi costantini. Verumtamen de ipse abellane, que de ipso abellanietum collexerint,
tertiam partem per annum inde deant secke in pars ipsius ecclesie, et due sortis
inde sivi haberent, et airatica eorum non queramus aliquando, set securi de ipso airatico
siant. Quod scripsi ego supradictus myrandus notarius.
+ Ego radoaldus notarius me subscripsi
+ ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio