Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1089 » Pag 53 - 56

7.1089
53
56

53
MLXXXIX
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis,
Et nono anno ducatus eius amalfis et sirrenti, Et sexto anno principatus et ipsorum
54
ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense september, prima indictione.
Ante me amatum iudicem coniuncti sunt leo monachus et prepositus monasterii
sancte trinitatis, qui constructum est in pertinentia mitilianensi, actum salerno, cum petro
clericus filius quondam iohanni miri abitantes de locum nucerie, ipse leo monachus pro
pars et vice sancte trinitatis, et pro pars et vice monasterii sancti petri, quod edificatum
est intus anc salernitanam civitatem, quem petrus iudex olim a nobo fundamine construxit,
et per ipsum petrus clericus ostensum est unum brebem continentem, qualiter ante
os annos petrus clericus et abbas cappelle palatii filius quondam petri clerici et abbatis
tradiderat ipsius iohanni genitor predicti petri clerici una pecia de terra sua in locum nucerie,
ubi ammunticello dicitur a suptus ecclesia sancti quirici, qui est per finis et mensurie:
A parte meridie fine via puplica, inde passi quaddraginta septem; a parte occidentis
fine sua et de consortibus suis, inde passi centum sexaginta; a parte septemtrionis fine
illorum, inde passi triginta unum; a parte orientis fine illius et de eius consortibus, et
coniungente in ipsa via priore, inde passi centum sexaginta mensurati ad iuxto passum
sicut ipso brebem continet, qui scriptus est per iohannes notarius de tricesimo septimo
anno principatus domni nostri guaimarii, et octabo anno principatus domni guaimarii eius
filio, de mense ianuarii, nona indictione; et ibidem subscripti iohannes et iaquintus notarii.
Et per ipsum leo monachus et prepositus hostensa est una cartula, qualiter ante os annos
ante presentia iohanni iudici ipse petrus clericus filius ipsius petri clerici et abbati,
et grisa filia quondam guaiferii, qui sunt biri et uxor, per ipsa cartula ante presentia
ipsius iohanni iudici et testes, secundum legem et consuetudo gentis romanorum,
benundedera petrus presbiter et monachus et preposito tota ipsa suprascripta pecia
de terra que erat abellanietum per supradictas fines et mensuras; ipse petrus clericus
benumdederat inde tres partes, et ipsa grisa benundederat inde quartam partem,
et ipse petrus presbiter et prepositus illut emerat pro parte ipsius monasterii sancti
petri, quam et pro parte ipsius monasterii sancte trinitatis. Tamen ut siat divisa ipsa
suprascripta rebus iuxta rationem in octabam partem per ipsi centum sexaginta passi;
et prius inde compreensit pars predicti monasterii sancti petri tres partes, quale
voluerit adunate cum bice de via sua, et ipse relique quinque partes comprehendat
adunate partes predicti monasterii sancte trinitatis cum bice de via sua, ad faciendum
partes predicti monasterii illarumque rectores omnia, quod voluerint, sicut ipsa carta
continet, que scripta est per romoaldus notarius de vicesimo secundo anno principatus
suprascripti domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus
eius amalfis et sirrenti, de mense december, octaba indictione: et ibidem scriptum
55
ipsum iohannes iudex. Modo autem, ut diximus, ante me ipsum petrus clericus de nucerie
filius ipsius iohannis, qui ipsa rebus per ipsum brebem ad pastenandum et lavorandum
comparare habuit, cum ipsum leo monachus et prepositus coniuncti sunt ipsum leo pro
pars de amba ipsa monasteria, et per absolutionem domni adelferii benerabili abbati de
suprascripta monasteria, et ipse petrus clericus filius ipsius iohanni, per combenientiam
remiserat ipsius leoni monachi predictum ipsum brebem, ad faciendum inde pars de ipsa
monasteria, quod voluerint; et ipse leo monachus et prepositus iterum per combenientia
per absolutionem ipsius domni adelferii abbati, pro pars de ipsa monasteria tradidit ipsius
petri clerici filii predicti iohanni de nucerie, coram mea presentia et ante subscriptis idoneis
hominibus, integram ipsam peciam de terra cum abellanietum per supradictas fines
et mensuras; in tali ordine, ut oc anno ille et suos heredes abscidant inde ipse abellanee,
et dividant ipsa lignamina de ipse abellane ibidem per medietatem; pars predicti monasteria
tollat de ipsa lignamina ibidem medietatem, et ipse petrus clericus filius ipsius iohanni
tollat sivi ipsa alia reliquam medietatem de ipsa lignamina, faciendum per partes
de ipsa sua sortione de ipsa lignamina, quod voluerit; et amodo et semper inclita ipsa suprascripta
traditione ad sua et de suis heredibus sint potestatis fovee et omnis sue hutilitatis
iuxta ratione ibidem facere, sicut meruerit; et oc anno faciant ibidem facere unum
applictum de casa lignitia clusum cohopertum cum scandole, sicut meruerit, et liceat
ille et suos heredes in ipsa rebus homines ad lavorandum et residendum mittere, iuxta
rationem, et suas utilitates iuxta rationem ibidem facerent, sicut meruerit; et unde meruerit
illas cludere, et clusam illam haberet curam et vigilationem inde habere, et salbam
illas facere, sicut meruerit; et totas illas pastenare arbores et vites de vonis bitineis,
amodo et pomis iuxta rationem, ut in completi duodecim anni ille et suos heredes tota
ipsa tradictione abeant pastenata et surta de vono arbusto bitatum et pomis, sicut de tantos
annos locus ipse meruerit; et da inde in antea per omnis annum tota ipsa tradictione apto
tempore lavorare et cultare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit; ut semper in
melius proficiant et non dispereant; et per omnis annum vonum pareat lavoratum et cultatum,
et salbum et clusum, unde meruerit amodo et semper. Et per tempore de vindemie,
amodo et semper, per omnis annum ipse petrus clericus filius predicti iohanni et suos
heredes faciant scire pars predicta monasteria, ut ibidem dirigat missum illarum, et ille et
suos heredes apto tempore tota ipsa traditione bindemiare, et vinum ipsum ibidem ad palmentum
procurare, et ipsum applictum de ipsa casa adsignare ad ipsum missum de ipsa
monasteria clusum copertum, sicut diximus, ut ibidem faciant ipsum missum suas utilitates,
quale voluerit iuxta rationem, e poma indeque apto tempore colligere, et de omnis
56
vinum et pomam, quam inde exierit, medietatem inde dare ad pars predicta monasteria,
medietatem inde sivi habere. Et amodo per omnis annum pars predicta monasteria deant
ad ipsum petrus filius predicti iohannis et ad eius heredes ibidem horganea bona da vinum,
et ille et suos heredes per omnis annum ipsa organea conciare, et studiare, et reponere
in casa sua aliud quod in ipsa traditione amodo et semper habuerit lignitia et in
ipsa organea mittere sortionem predicta monasteria de ipso vinum salbum faceret, donec illut
inde tulerit pars prefata monasteria, absque degeneratione et igne et mures. Missum predicti
monasterii, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum nutrire secundum illorum possivilitate,
et per omnis annum daret eis palmentaticum una gallina bona. Et de quod per
annum in ipsa traditione seminatum fuerit, deant inde terraticum in pars predicti monasterii,
sicut consuetudo est per ipso locum. Et quale tempore da ipsi duodecim anni in
antea eadem res ille et suos heredes tenere et lavorare noluerit, inclita ipsa rebus bona
lavorata, surta, salba, cum ipso applictum de ipsa casa clusum copertum, remittant a pars
predicta monasteria, faciendum inde omnia, quod boluerint; et liceat ipse petrus clericus
filius predicti iohannis et eius heredes, et omines, quod ibidem miserint, inde excutere
ipsa alia casa, quod ibidem habuerit, et omnis illorum mobile, et ire ubi voluerint, sine
contrarietate de pars ipsorum monasteria, aut cuiquam hominibus, et ipsa rebus cum ipso
organeum et cum ipso applictum, totum salbum, sicut dixi, remittant ad pars predicti
monasterii, sicut supra dictum est. Et per combenientia per iussionem ipsius domni abbati,
ipse leo monachus et prepositus pro pars predicti monasterii sancti petri et sancte
trinitatis guadiam ipsius petri clericus dedit, et fideiuxorem ei posuit romoaldus de locum
nucerie filius quondam romualdi notarii; et per ipsam guadiam obbligavit se ipse donnus
abbas per combenientia, et successores suos, et pars predicti monasterii amodo, et dum
rebus ipsa tenuerit, ipse petrus clericus filius predicti iohanni et eius heredes defensarent
eis suprascripta tradictione cum bice de via sua da omnis homines omnique partibus. Et
si taliter, sicut dictum est, eidem petri clericus, et ad eius heredes non adinpleverint, et
illut vel exinde removere aut contrare quesierint per combenientia per ipsam guadiam
obligavit se ipse domnus abbas et successores suos, et pars iamdicta monasteria componere
ipsius petri clericus filii predicti iohannis, et ad eius heredes, quinquaginta anni solidos constantinianos,
et taliter pro parte ipsius petri clerici et abbati tibi petri notario scribere precepi.
+ Ego leo presbiter et monachus.
+ Ego qui supra amatus iudex.
+ Ego romoaldus me subscripsi.
+ Ego madelmo notarius me subscripsi.
Torna all'inizio