|
176
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari glorioso
princeps, mense martius, nona indictione. Memoratorium factum a me grimoaidus castaldus
filius quondam roffrit, eo quod ante supscripti testes per bonam combenientia vice mea et
vice balsame uxori mee coniuntus sum cum petrus castaldus filius ydem petri tutoni et
cum ladenolfus filius ydem landenolfi, qui sunt thio et nepotes, propter at dibidendum
inter nos terris nostre bacibe, que nos nominati vir et uxor comune cum illis abemus in
locum tuscianu ista pars ipso flubio, hubi propio cippitu dicitur, salernitane finibus, et
177
fecit exinde ego tres sortis, una fecit esset in pars orientis, et alia in pars occidentis, et
ipsa halia in medium inter ambe ipse sortis; ipsa sortione da oriente est per hec finis et
mensuria. A pars septemtrionis fine archiepiscopio salernitano, sicut termiti ficti sunt, et
inde passi centum quadtuor. A pars orientis fine bia pulbica, et rebolbente in pars occidentis
per fine ipsius archiepiscopii et coniungente at ipsa sortione mediana. A pars occidentis
fine ipsa mediana sorte; ipsa sortione ab ipsa pars occidentis per hec finis et mensuria.
A pars septemtrionis fine ipsius archiepiscopii, sicut termiti ficti sunt, inde sunt
passi nonaginta octo: a pars meridie fine ipsius archiepiscopii, et inde rectum mensuratum
passi nonaginta sex; ipsa sortione mediana per hec finis et mensuria. A pars septemtrionis
fine ipsius archiepiscopii, sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi centum duodecim;
a pars meridie fine ipsius archiepiscopii mensuratum rectum, inde passi centum
triginta sex de longitudo: tote ipse sortis sunt unasquisque da fine ipsius archiepiscopii
qui est in pars orientis, et usque ipsa halia fine ipsius archiepiscopii qui est in pars occidentis,
et reserbabimus bia comuniter inter nos et nostris eredibus omni tempore ....
per tote ipse sortis in pars meridie erga ipsa fine ipsius archiepiscopii, da ipsa bia pulbica
qui est in pars orientis, usque in ipso ballimonio ad ingrediendum et regrediendum
nos et nostris eredibus exinde cum omnis nostre congruitatis iusta rationem, quantes vices
boluerimus. Unde ipsi thio et nepotes comuniter, quomodo sortiones in eadem rebus abunt,
compreenserunt in sorte ipsa sortione ab ipsa pars orientis, et ipsa halia sortione ab ipsa
pars occidentis per iamdicte finis et mensurie, et illis pro taliter vice mea et vice balsame
uxori mee tradiderunt nobis in sorte ipsa sortione mediana per iamdicte finis et mensurie:
hec sortis inter nos fecimus, sicut per partes inter nobis complacuit, et illut inter nos
tradidimus, qualiter superius dictum est, cum bice de bia ipsa que inter nos comune dimisimus,
at securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris eredibus illut abendum,
dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum unusquisque de sua sortione, qualiter
ille compreense abemus, omnia quod boluerimus, apsque omni contrarietate vel requisitione
de una pars altera inter nos et nostris eredibus, aut cuiquam ominibus, cum
bice de ipsa bia sua. Unde pro taliter per bona combenientia vice mea et vice de ipsa
uxore mea guadia mihi ipsi petrus et landenolfus dederunt, et mediatorem mihi posuerunt
iaquintus filius potefrit; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta solidorum
auri constantinianorum. et hec sortis inter nos et nostris eredibus omni tempore firme
et stabile permanead, sicut superius diximus. Verumtamen oc memoramus, omnis suprascripta
mensuria mensurata fuit ad iusto passum omini. Et unc brebem scripsi ego cicerus
notarius qui interfui.
178
+ Ego Maio
+ Ego lando
+ Ego petrus comes.
| |