|
35
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense magius nona indictione. ideoque nos mulieri nomine monda filia iohanni, que sum uxore
maraldi, et salbia et visantia filie supradicti iohanni, et andreas filius minuti, dum autem nobis
36
nominate mulieri congruum est communiter vindere res stabile et casis, quod nobis per successione
habere pertinet . . . finibus rotensis et michi nominato andree congruum est vindere
mediam sortionem qui fuit quondam petri germano meus, qui defunctus est, et ut illut
iuxta legem bindere valeamus, nos nominate mulieri conbocabimus ipsum andream et balsamo
filio meo que salbie, et ego nominata monda predictum viro meus, ut in ac vindictione nobis
consentiens essent, et ideo ab illis sumus exaudite, et una simul pariter perreximus quoram presentia
gaidoni iudici, cui hec omnia nota fecimus. ipse vero iudex secundum mandatum legis
per ordinem diligenter nos interrogabit et inquisibit, ne forte aliqua violentia essemus patibule
ab omnes suprascripti aut a quacumque hominem, in eius presentia manifeste sumus spontanee
nostre esset bone volumtatis res ipse venumdandum, quorum nobis nominate salbie et visantie
consentiente sunt suprascripti parentes et mundoald nostros, et michi nominate monde consentiente
sunt ipsi parentes meos et predictum maraldus viro meus, et omnes suprascripti una cum
ipso iudice in ac cartula suis manibus posuerunt, et per notum et absolutionem ipsius iudici,
quam et per largietate supradicti magni principis, que nobis dandum direxit per ipsum iudex,
ante presentia ipsius iudici et ante alios testes per hanc cartulam venumdedimus tibi petri castaldo
nostro filius quondam landoari omnis res et casis, de quantum quantoque nobis per successione
pertinentes fuit et est habere per tota supradicta fines; et ego nominatus andreas venumdedimus
tibi inclita ipsa medietatem de omnis res supradicti petri germano meus, ubique exinde
dederit inventus, trasactibus nomine et a funditus, sicut diximus, illut tibi venumdedimus cum
vice de bie et andita sua et cum omnia intra se habentes et cum sortione nostra que supra
mulieri de monimen inde pertinentes et sortione nostra de ecclesia vocabulum sancti eustasii,
qui constructa est intus ipsa res, quod ipse genitor noster a nobo fundamine construxit. hec
autem omnia, sicut diximus, tibi venumdedimus per consensum de suprascripti parentibus nostris
et in suprascripta ratione, una cum illis nobis consentiens fuit cennamus fratrem nostrum.
et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra bindictione, a presenti recepimus nos mulieri
a te nominatus petrus statutum pretium auri tari boni numerum septuaginta duo, et ego nominatus
andreas tari duodecim, sicut inter nos combenit. finitoque vero pretium aput nos ea vero
ratione, ut a presenti die et perpetuis temporibus tu nominatus petrus quam et tuis heredibus
predicta nostra bindictione securo nomine habere et possidere valeatis, et faciatis exinde quod
volueritis. Ex qua repromittimus et hobligamus nos superius dicti monda, salbia, et visantia, et
andreas et filios et heredes nostros amodo et semper antistandum et defensandum tibi nominato
petri, quam et ad tuis eredibus suprascripta nostra bindictione ab omnibus hominibus omnique
partibus. quit si minime potuerimus aut noluerimus vobis illut defensare, aut si nos ipsi forsitans
per quavis modis illut vel exinde tibi vel ad tuis eredibus tollere aut contrare seu remobere quesierimus,
37
aut quodcumque causatio tibi vel ad tuis heredibus exinde emiserimus, ante omnia questio
et causatio nostra modis omnibus sit inde tacita et bacua, et duplum supradicto pretium nos
nostrisque filios et heredes tibi tuique heredibus componere hobligamus, et que aput vos fuerit
remelioratum et factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituemus; de colludio autem
legibus vobis iuremus per dei misteria. si autem tu vel tuis heredibus per vos ipsis exinde esset
auctores volueritis, tunc vice nostra licentiam et potestatem habeatis tu tuisque heredibus per
vos ipsis inde esset auctores et defensores, qualiter volueritis; nam quando nos vel nostris filiis
et heredes quesieritis inde habere defensores, nos et filios et heredes nostros illut vobis vestrisque
heredibus semper defensemus et omnia adimpleamus, sicut superius legitur. quam te petrus
notarius scribere rogabimus. hactum salerno.
+ ego qui supra gaido iudex
+ ego manni
+ ego smaracdus notarius me subscripsi
+ ego madelmo
+ ego occzzo ?
+ ego maio.
| |