Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 431 » Pag 503 - 504

Arch. Capit. Arezzo n. 431
503
504

374
CRISTIANUS Dei gratia imperialis aule cancellarius dilectis suis Aretino episcopo, abbati
Sancte Flore, abbati Campilionis, Consulibus aretinis presentibus et futuris, et omnibus
capitaneis et valvassoribus per episcopatum aretinum constitutis salutem et dilectionem.
Ad hoc imperiali auctoritate fungimur et eius legationem in Italia gerimus, ut ecclesiarum
iura s[erve]mus, illorum presertim que ad eius cameram spetialiter pertinent,
et quas principaliter honorare et promovere intendit. Quia vero ab imperiali clementia
spetialiter nobis est iniunctum, ut ecclesiam aretinam, que spetialis camera est domini
imperatoris et imperatricis et eorum sedes, ab obpressionibus suis studiosius liberemus
eique sua iura restituamus, et per nos et per fideles imperii conservemus, mandamus
omnibus vobis, monentes, intime rogantes, et per debitum fidelitatis, quam domino
p. 504
imperatori iurastis, districte precipientes, quatinus omnes possessiones, quas eidem ecclesie
ex imperiali auctoritate restituimus legaliter, videlicet Subianum, Moionarm, Wiccionem,
Dornolam et campum de Pionta, dilectum nostrum prepositum et fratres suos defendere,
conservare et manutenere, ita fideliter adiuvetis, quod nullorum hominum malignitas
in his facultatem habeat nacendi, vel impediendi, quod a nobis iuste factum
est. Si qui vero in his iamdictum prepositum et fratres suos molestare vel perturbare
aut iniuste fatigare presumpserint, sub banno domini imperatoris se positos fore cognoverint,
et pro pena c. marcas puri argenti persolvent.
Torna all'inizio