Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1099 » Pag 68 - 70

7.1099
68
70

68
MXCIX
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis,
et decimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et sexto anno principatus et ipsorum
ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense december, prima indictione.
Ante me iohannem iudicem risus clericus filius quondam iaquinti clerici, et medium,
et purpura uxor eius filia quondam ursi, coniuncti sunt cum iaquinto et ademario filii
quondam madelmi, et ipsi vir et uxor clarificaberunt se abere sex pecias de terra foris
ac cibitate in loco transboneia; primam ex illis dixerunt esse per fines et mensuras, ubi
proprie planellu dicitur: A parte meridiei finis bia, et passi quinque; a parte septemtrionis
finis res ipsorum iaquinti et ademarii, sicut medium cilium de ripa discernit, et per ipsam
finem passi octo, et per longitudine est ipsa pecia de ipsam biam et usque medium cilium
de ipsa ripa. Secunda pecia que dicitur da maiulo, per fines et mensuras; A parte meridiei
finis bia caba, e per ipsam viam mensurati passi sexaginta quattuor; A parte occidentis
sunt passi duo et due partes unius passi: A parte septemtrionis passi quadraginta octo;
a parte orientis passi septem et due partes unius passi: Tertia pecia ubi via malopa dicitur,
que est per fines et mensuras; a parte orientis fine via, et passi octo, et rebolbente
in parte occidentis per fine ipsorum iaquinti et ademarii, passi centum triginta quattuor;
et rebolbit in parte septemtrionis passi quadraginta, et coniungitur in viam, que badit
per caput suprascripte secunde pecie, et pergit per ipsam viam et coniungitur in fine
ipsarum, et passi biginti unum, et rebolbit per fine eorum et coniungitur in terminum,
et inde sunt passi quindecim, et rebolbit in parte orientis similiter per fines eorum, et
coniungitur in suprascriptam biam, que est prior finis; et per ipsam finem sunt passi centum
tredecim. Quarta pecia ubi sedilia fuerunt, est per fines et mensuras; a parte occidentis
est finis via et passi biginti sex: A parte septemtrionis finis alia via et passi biginti quattuor;
a parte orientis finis ipsorum iaquinti et ademarii et passi decem et octo: a parte meridiei
similiter est finis eorum et passi biginti tres. Quinta pecia, que dicitur traberse et est per
fines et mensuras: a parte orientis finis via antiqua et passi biginti et ab ipsa bia rebolbit
in partem occidentis per terminum et coniungitur in terminum immobilem, et ab ipso termite
rebertitur in parte meridiei et coniungitur in res ipsorum iaquinti et ademarii, inde
69
passi decem et octo; et inde rebolbit in parte orientis per fines illorum, et coniungitur
in ipsam viam, que est prior finis. Sexta pecia, que dicitur similiter ad traberse, et pertinet
ex ea ipsi risu et purpure quarta pars, et tota ipsa pecia est per fines et mensuras;
a parte meridiei est finis via, que ducit ad mare, inde passi sexaginta duo; de subter
parte finis, sicut termini fixi sunt, et inde passi viginti octo; de supter finis ipsorum iaquinti
et ademarii, et passi quinquaginta sex; reliquas tres partes de ipsa pecia pertinet
ipsorum iaquinti et ademarii. Verumtamen suprascripta tertia pecia a parte occidentis
coniuncta est ad fines ipsorum risi et purpure; et dixerunt se abere vice de bia per proprias
res ipsorum iaquinti ademarii, Unde soliti erant ire ad ipsam quartam peciam.
Et, sicut ipsi risa et purpure congruum fuit bona eorum boluntate, per anc cartulam commutationis
ordine tradiderunt ipsis iaquinto et ademario integras suprascriptas quinque
pecias, et integram quartam partem de suprascripta sexta pecia, per iamdictas fines et
mensuras, iusto passu ominis mensurata, et ipsam vicem de suprascripta viam cum omnibusque
intra ipsas quinque pecias, et ipsa quarta pars de ipsa sexta pecia sunt omnibusque
earum pertinentiis, et cum vice de viis earum, Ea ratione, ut semper sint in potestate
ipsorum iaquinti et ademarii, et de illorum heredibus; et licead et illorum heredibus
eis facere quicquid boluerint. Et propter confirmationis uius commutationis ipsi vir et uxor
susceperunt ab ipso iaquinto et ademario terram illorum cum insiteto, qui est per fines et
mensuras iusto passu omini mensuratum. A parte orientis finis ipsorum iaquinti et ademarii,
et per ipsam finem passi sexaginta; a parte meridiei finis ipsorum risi et purpure et passi
sexaginta; a parte occidentis similiter finis ipsorum iaquinti et ademarii, et passi sexaginta
cum omnibusque intro eas sunt cunctisque eis pertinentiis et cum vice via sua, ad faciendum
de ea ipsi risus et purpura et illorum heredes, quod boluerint. Et ipsa terra cum
insitetum dicitur ad maiulo, et per combenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem et
romanorum consuetudinem, guadiam ipsis iaquinto et ademario dederunt, et fideiussorem
eis posuerunt maionem filium quondam summi clerici; et per ipsam guadiam obligaberunt
se et suos heredes semper defendere ipsis iaquinto et ademario et illorum heredibus integram
suprascriptam illorum traditionem ab omnibus ominibus. Et tribuerunt eis licentiam, ut
quando illi et illorum heredes boluerint, potestatem abeant illam per se defendere, qualiter
,boluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostederint. Et clarificabit
ipse risus se obligatam abere quartam partem de una pecia de terra, que ristaldo et iaquinto
et petro in sortem ebenit a suprascripto madelmo genitore ipsorum iaquinti et ademarii
et petro abunculo ipsius risi. Et per ipsam guadiam ipse risus obligavit se et suos
heredes si quolibet tempore heredes ipsorum ristaldi et iaquinti et petri illas pro eos emendas
70
scire fecerint ipse risus et eius heredes illam emerent pretio, quo per doctos omines iuste
fuerit appretiata, et benderent eam ipsis iaquinto et ademario et illorum heredibus eodem
pretio, et firment eis cartulam secundum legem, ut securiter illam ipsi iaquintus et ademarius
et illorum heredes semper abere possint defensatam per ipsum risum et illius heredes
ab omnibus ominibus; et nec ipse risus nec eius heredes tribuad licentiam heredibus ipsis
ipsorum ristaldi, et iaquinti, et petro illam cuilibet bendere; et si heredes ipsorum ristaldi
et iaquinti et petri illam vel ex ipsam vendere presumpserint, sine solutione ipsius risi et
de illius heredibus, tunc ipse risus et eius heredes causet exinde usque ad veram et diffinitam
legem; et quantum ex ea acquirere poterint, totum illud vendent ipsi iaquinti et
ademario et illius heredibus in suprascripta ratione, quemammodum superius scriptum est:
et recipiad ab eis pretium, quo iuste fuerit appretiatum; et si, sicut superius scriptum est,
ipsi risus et purpura et illorum heredes ipsis iaquinto et ademario et illorum heredes non
adimpleberint et suprascriptam vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint,
per ipsam guadiam obligaberunt se et suos heredes componere ipsis iaquinto et ademario
et illorum heredibus centum auri solidos constantinianos; et sicud superius scriptum
est, adimplere, et taliter te romoaldum notarium scribere precepimus.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
Torna all'inizio