Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.946 » Pag 108 - 110

6.946
108
110

108
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et primo anno principatus eius capue, ac primo anno ducatu eius amalfi
et surrenti, mense augustus, septima indictione. memoratorium factu a me petrus clericus
filius quondam iohanni, eo quod ante presentia domni alferi, venerabilis diaconus et archipresbiter
seu abbas ecclesia sancti maximi, situm intus anc salernitanam civitatem, qui
est ipse domnus alferus unum de dominii ipsius aecclesie, et ibi adessent ydoneis hominibus,
per largietatem et absolutionem ipsius domni abbati tradidi iohanni filio quondam
109
petri lademari de locum nuceria una pecia de terra cum arbustis vitatis pertinentem ipsius
aecclesie, quod abet in vocabulum que dicitur aiella, ubi plagarie sunt, in ipso hactu nuceria.
quod ego in beneficium teneo a pars ipsius ecclesie habentem as fines et mensuras,
a parte septemtrionis fine bia publica que pergit ad ipse turri et ad ipsi pariti, sunt inde
passi sexaginta octo: a parte occidentis fine, sicut termiti ficti sunt, habet inde passi quinquaginta
tres: de super parte, quod est a meridie, fine ipsius ecclesie sancti maximi, sunt
inde passi sexaginta tres: a parte orientis fine sicut poiu discernit et fine de ipsa ecclesia,
sunt inde passi quinquaginta quadtuor, et exiente usque in ipsa bia publica que est
priore fine; totum ad iusto passum homini mensuratum per istas fines et mensuras inclitum
illut da ante os plures annos illut tenuit per alium brebem a pars ipsius ecclesie, et
modo per combenientiam per isto brebem illut eidem iohanni tradidi cum vice de bia sua,
una mecum esset amatus iudex advocator ipsius ecclesie, tali hordinem, ut amodo et semper
ad sua et de suis heredibus, natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et dominandum,
fobee et omnis sue utilitatis ibi facerent et reditum ibi facere, et sibe sibe omo
quod ibi miserit, ibi residere et abitare, et salbum illut facere, et totis arbustis de ipsa
traditione annualiter apto tempore laboraret de super et de supter, sicut locus ipse meruerit;
et, ubi meruerit, arbores et vites planctaret, et propagines traieret et surieret, et
sic illut cultaret annualiter et hoperarent, ut semper in melius proficiad et non disperead,
et bonum paread laboratum et studiatum; et annualiter per vindemie scire faciant me vel
pars ipsius ecclesie, ut illuc pergamus aut dirigamus missum nostrum, et illis totis arbustis
de ipsa traditione suis temporibus vindemiarent et ad palmentum procuraret; et de
omnis vinum quod inde exierit, tollad pars ipsius ecclesie ibique ad palmentum medietatem,
et illis medietatem, et ipsa sortione ipsius ecclesie de ipso vinum, hoc est medietatem,
illis reponad per annum in redito indeque in organea da vinum, que ibique illorum
dederimus, que per illis sit bona conciata et studiata, et faceret ipso vinum ipsius ecclesie
salbum, donec illut inde tollamus absque degeneratione et ignem; et dum pro ipsa
vindemia per annum ibi steterit pars ipsius ecclesie, illis nos notrire secundum suam possivilitatem
et palmentatica nobis daret, sicud consuetudo est in ipso locum; et de quod per
annum ibi seminaberint, terraticum ibique ad aream per annum ad pars ipsius ecclesie,
quem scire fecerint, inde darent secundum consuetudo ipsius locis, et totum ipso aliut sivi
haberent; et stetis, ut, si cellarium fecerint pars ipsius ecclesie in ipso vocabulum pariti
ad reponendum vinum, ipsa sortione ipsius ecclesie de ipso vinum de predicta traditione
per annum ad suo expendio portare ad ipso cellarium da pariti, et reponeret illut ibique
in organea indeque, ubi adiubare steterunt per annum ad conciandum et studiandum per
110
annum; et qualis tempore illut tenere et laborare noluerint aut non potuerint; tunc inclita
ipsa traditione per iamdicte finis et mensuras cultata et studiata de bonis et perfectis arbustis
vitatis remittant illut in pars ipsius ecclesie circoitum bonum clusum; et amodo et
semper, dum illut tenuerint, circoitum ipsa rebus clusa bona aberet, et licead illum et sui
eredes, seu hominem quod ibi miserit, inde exire postquam illut ammiserit cum omnia sua
causa mobilia, et pergad ubi voluerit. Unde in eo hordine per combenientiam guadia mihi
dedit ipse iohannes, et mediatorem mihi posuit se ipsum per partes placentem, ut si taliter
omnia suprascripta per supradicto hordine ille et sui eredes in pars ipsius ecclesie non
adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ipse
iohannes et suos heredes, natos nascentes, mihi et in pars ipsius ecclesie triginta auri solidos
costantinos. verumtamen hoc memoramus, quia ipsa rebus que ei tradidi, abet a pars
occidentis fine sicut termiti ficti sunt, inde passi quinquaginta tres, sicut supra legitur,
et apposuit ad pignerandum in pars ipsius ecclesie omnia sua causam legitimo et inlegitimo,
quod scripsi ego myrandus notarius. verumtamen ipso suprascripto disturbatum dicit
reditum ibi facere et illis, sive omo quod ibi miserit, ibi abitare et salbum illut faceret,
quod subiunxi ego predictus myrandus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ Ego ursus me subscripsi.
Torna all'inizio