177
In nomine domini nostri ihesu christi. Anno ab Incarnatione eius millesimo
Centesimo quinto. et vicesimo quinto anno principatus domini richardi
gloriosi principis. mense martio. Indictione tertiadecima. Ego Landenulfus
langobardus cognomine sarracenus filius quondam landulfi sarraceni. Sicut
michi aptum et congruum est bona mea voluntate. recte loquendo. pro amore
dei omnipotentis et mercede animae meae et animae praescripti mei genitoris.
nec non et animarum parentum meorum. In presentia petri iudicis et aliorum
testium. Per hanc cartulam iudicavi et dedi et tradidi atque optuli tibi domine
iohannes dei gratia sacerdos et abbas atque custos aecclesiae sancti
iohannis qui dicitur. landelpaldi. site intus in hac civitate capue. tibi tamen
pro parte et vice praescriptae aecclesiae sancti iohannis. Hoc est integras
omnes terras et presas et casas meas fabritas et infabritas et vacuas quae esse
videntur intus in hac predicta capuana civitate. quas ego usque modo tenui
et dominatus sum. et quae michi pertinentes esse videntur in hac civitate per
meas rationes. excepto una terra et praesa mea que vacua quam ego praesens
mente inter alia pro mea anima iudicavi et per cartam dedi et tradidi sikelgayte
naturali filiae meae. per rationem vero et tenorem quod sua carta continetur.
Insuper iudicavi. dedi. et tradidi atque optuli tibi pro parte et vice praescriptae
aecclesiae sancti iohannis. Integra una petia de terra mea quae est
ortu. sita foras muro istius civitatis prope portam qui dicitur porta fauciani.
et integra sors et omnem partem et pertinentiam meam de ecclesia vocabulum
sanctae crucis et de omnibus suis pertinentiis. quae est sita in hac
urbe capuana. prope praephatam ecclesiam sancti iohannis. nec non et iusta
murum ecclesiae sanctae marie veteris. Et integra medietate de omnibus terris
meis quae esse videntur infra finibus . . . . . . . scilicet in loco qui
dicitur puntisi. unde etiam integra reliqua medietate iudicavi et dedi et
tradidi predicte sikelgayte naturali filiae meae in ratione illa quae continetur
ipsa sua carta. Iudicavi quoque. dedi et tradidi atque optuli tibi pro parte
et vice prescriptae ecclesiae sancti iohannis. integras omnes terras meas
cultas et incultas quae esse videntur infra finibus terrae cantiae. loco qui
178
dicitur brezzae. et ubi dicitur pratu de corbole. et infra finibus terrae comitatus
calatae. et infra finibus terre comitatus calinoli. in loco scilicet qui
dicitur limata. et ubi nominatur lu lagu sanctae christinae. et ubi dicitur
alli . . . et in loco qui dicitur rota. Et ubicumque exinde inventum fuerit per
aliis locis infra totum capuanum principatum pertinentes michi per meas rationes.
excepto illud quod de ipsis terris meis ego praesens mente pro mercede
animae meae iudicavi et dedi et tradidi atque optuli tibi pro parte et vice praephatae
aecclesiae sanctae crucis que sunt petiis terre . . . . . . site in loco qui
dicitur bellona. nec non et omnibus terris meis quae esse videntur foras hanc
capuanam civitatem in pratu qui dicitur ballarini. et prope ecclesiam sancti
victoris. Et praeter quattuor modios terre mensuratos sicut usus est in hac
terra. quos iudicavi et dedi et tradidi landenulfo cannalono pro parte et vice
marini nepotis mei. filii quondam iohannis landulfi sasse. de terris meis quae
sunt videlicet in predicto loco qui dicitur bellona. et praeter una petia de terra
mea quae est fundum sita in predicto loco bellona quam ego pro mea anima
iudicavi et dedi et tradidi praescripto landenulfo pro parte et vice aecclesiae
sancti iacobi. site in iam dicto loco bellona. Et exceptis omnibus terris meis
quae esse videntur in loco qui dicitur sinu. quos ei alienavi et dedi et
tradidi. Et exceptis omnibus terris meis quae ei iudicavi et dedi et tradidi
pro parte et vice iohannis morfiza nepotis mei filii quondam ageltrude sororis
mee. et pro parte et vice videlicet mariae monachae nepotis meae.
filiae quondam sergii germani mei quae esse videntur in pratu qui dicitur
sanctae festinae et ubi dicitur clusa mari. et ubi dicitur lu frigidu. et
alli nobali. Et praeter omnes terras meas cultas et incultas quas iudicavi
dedi et tradidi atque optuli tibi domine iohannes sacerdos pro parte et
vice monasterii aecclesiae sancti mauri. siti in monte prope locum montis
draconis. quae esse videntur in pertinentia terre praedicti loci montis draconis.
Una cum omnia quae intro in praescripta mea iudicatione atque offersione
ut dixi esse videntur super et supter. et cum viis ibidem intrandi et
exeundi et insimul cum omnibus scriptionibus et muniminibus et preceptis
et scriptis meis sigillatis. inde continentibus et pertinentibus. cum omnibus
eorum continentiis quae in quantum ad defensionem prescriptae meae iudicationis
et offersionis pertinere videtur. atque cum omnibus et universis
179
edificiis et pertinentiis suis. et quicquid michi exinde pertinens esse videtur.
praeter quartam partem quae de omnibus ipsis rebus ut dixi. pertinet aloare
uxori meae prescriptum suum morgincap a me sibi datum et traditum.
Ego qui supra landenolfus langobardus illud iudicavi dedi et traditi atque
optuli qui supra domino iohannes prephatae aecclesiae sancti iohannis. ad
possessionem et proprietatem praedictae aecclesiae sancti iohannis et de suis
custodibus et rectoribus. ad habendum et possidendum illud firmiter amodo
et semper. et secundum sanctorum decreta et auctoritatem canonum. faciendum
exinde omnia quae tibi qui supra domine iohannes sacerdos et tuorum
successorum custodum et rectorum praedicte aecclesiae placuerit pro parte
vero et opus ipsius aecclesiae sancti iohannis. quia michi vel alii cuilibet
nullam exinde reservavi. sed totum et integrum illud tibi dedi et tradidi
atque optuli pro parte et vice iamdictae ecclesiae sancti iohannis sicut supradictum
est praeter ipsa quarta pars praedicte uxoris meae. et praeter illud
quod exinde exceptuavi sicut praelegitur. Et amodo et in antea semper ego
mei heredes defendamus illud secundum legem tibi qui supra domine
iohannes dei gratia sacerdos. et abbas. et tuorum successorum custodum
vero et rectorum praedictae aecclesiae sancti iohannis ut dixi. ab omnibus
hominibus omnibusque partibus et sit vobis vel eis licentia et potestas
exinde esse actores et defensores vice mea et meorum heredum pro parte
et opus ipsius aecclesiae. cum ista offersionis cartula. et cum aliis nostris
et vestris vel eorum rationibus. etiam et cum ipsis scriptionibus et muniminibus
et praceptis et scriptis sigillatis ut dixi si vos vel eis exinde
habueritis. quomodo et qualiter melius potueritis et volueritis et quicquid
exinde pro opus ipsius aecclesiae facere volueritis et potueritis sicut supra
dictum est vestrae vel eorum sit potestatis. et quando volueritis defendamus
illud vobis vel eis legibus sicut supra dixi. Si autem ego qui supra
landenulfus langobardus vel mei heredes. non fecerimus et non compleverimus.
ea omnia per ipsum ordinem qui praelegitur. tibi qui supra domine iohannes
sacerdos et successorum tuorum ut dixi pro parte iam dicte aecclesiae
sancti iohannis. vel si aliquando hanc cartam disrumpere aut
removere per aliquem ingenium quaesiverimus. viginti vizanteos. aureos
bonos penam me vel mei heredes. vobis vel eis componere obligavi pro
180
parte ipsius aecclesiae. et omnia prescripsi vobis vel eis. pro parte praedicte
aecclesiae sancti iohannis faciamus et percompleamus. et hec cartula de
quibus continet firma permaneat semper. Unde etiam obligo me et mei
heredes si necesse fuerit ad pignerandum vobis vel eis et parte praedictae
aeclesiae sancti iohannis. vel cui hec carta pro parte ipsius aecclesiae in
manu paruerit. Nominatim boves. vaccas. equos. et iumenta. et porcos. et
alias res nostras usque ad legem. Et taliter ego praescriptus landenulfus
langobardus. qualiter michi congruum fuit pro amore. dei omnipotentis et
mercede animae meae. et praedicti mei genitoris. et omnium parentum meorum
haec omnia praescripta in praesentia praedicti petri iudicis et aliorum
testium. feci. Et te petre clerico et notario qui interfuisti rogavi ut
scriberes. capuae.
+ EGO QUI SUPRA PETRUS IUDEX.
+ Ego adenulfus presbyter interfui.
+ Ego qui supra landenulfus.
|