Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.41 » Pag 159 - 162

1.41
159
162

159
+ In nomine Domini. Vicesimo anno principatus domni nostri Guaymari
filii quoddam domni Guaymari principis, et primo anno principatus
domni Iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense februarius, sexta indictione.
Ideoque ego Mari filius quoddam Stephani, commorantes de loco Yma
Lauritane finibus, dum michi congruum esse bidetur, bona etenim mea boluntate,
160
per hanc quoque videlicet cartulam promitto firmiter constaviliscor
ante subscriptos testes tibi Mari presbiteri, custos et rector ecclesie Sancti Potiti
martiris, qui fundatum est in superdicto loco Yma, de ipse tribus pecie de rebus
terra Sancti Potiti, que ibique in Ima et ubi ad ipsu Toru Sancti Potiti dicitur,
pertinentem eiusdem ecclesie, que vos nobis ad laborandum et ad pastinandum
ad affratationis ordine dedistis. Prima pecia propinquo Sancto Potito per
os fines et mensurias: ab oriente fine rebus ipsius ecclesie Sancti Potiti, abet
inde passi duodecim; a meridie est fine via pumblica, sunt inde passi viginti
septe et mediu, pedes dui et planta una; ab occidente fine de heredes Iaquinti
clerici, abet inde passi quattuordecim et mediu; a septemtrione similiter
fine de heredes ipsius Iaquinti clerici et pertange in fine Amati et Iaquinti
filii idem Iaquinti, sunt inde passi viginti septe. Secunda pecia ibique in eodem
loco Yma per hec finis et mensurie: ab oriente est finis alia via pumblica,
abet inde passi viginti et gubitu unu; a meridie et occidente fine de heredes
iamdicti Iaquinti clerici, abet inde passi biginti sex; a septemtrione fine superdicta
via, sunt inde passi viginti tres. Tertia pecia de rebus, que est castanietu
ad ipsu Toru Sancti Potiti, per hec finis et mensurias: ab oriente fine
Sancti Potiti, abet inde passi triginta quattuor; a meridie fine de heredes
Palumbi, sunt inde passi viginti octo, redes dui; ab occidente fine Sancti Potiti,
abet inde passi quadraginta; a septemtrione similiter fine Sancti Potiti,
sunt inde passi nobe, et ab inde rebolbente erga ipsa fine Sancti Potiti, et abet
inde passi duodecim, et coniungit se in prior as fines. Hec vero ipse tribus pecie
de rebus, qualiter per finis et mersurie indicate et mensurate sunt, inclitu
illut tu qui supra Mari presbiter michi ad laborandum et at pastenandum
ad affratationis ordine dedistis. Ea quidem ratione ut ego qui supra Mari et
meis heredibus ipse superdicte duobus pecie de rebus, que abetis in predicto
loco Yma, pastinare ibidem debeamus arbores et vites seu alii arboribus fructiferis,
et per tempore sicuti meruerit illut propaginare debeamus, et ipsa iamdicta
pecia de rebus que est castanietu, ubi at Toru Sancti Potiti dicitur, ubi
meruerit pastinare illut debeamus castaneis et inde insertetu facere debeamus,
ut iusto et legitimo ordine ipsa rebus pareat bene pastenatu et propagenatu
seu laboratu subtus et super, et tote ipse iamdicte pecie de rebus ille conciare
debeamus cum bobes et at manu dirigentur apto tempore, et si pars tua
qui supra Mari presbiter aut tuos posteros qui ipsa ecclesia Sancti Potiti regere
videmini, ibidem medietatem semente dederitis et illut nobiscum ad manum
cultaveritis dividamus ipsa frugia de suptus per medietatem, et si hec que super
legitur non feceritis, dare debeamus vobis et at posteris vestris terraticum secundum
consuetudine de ipso loco; et ipse inserte, qui ibidem esse bidetur,
nos ille colligere debeamus et faciamus vos vestrisque posteris scire ibique in
ipsu insertetu dividamus ipse castane per equaliter viride vos et vestris posteris
medietate et ego et meis heredibus reliqua medietate. Ad vindemiandum ipsa vindemia
ego et meis heredibus illut vindemiare debeamus cum omni
nostro expendio et at palmentum traere et quicquit ibidem vinum mundum
seu peciola Deus dederit per equaliter illut inter nobis dividamus; tantum
162
ipsa sortione vestra de ipso vino ego et meis heredibus vobis vestrisque posteris
adducere debeamus cum omni nostro expendio ad ipsu castellu ad ipsa cerqua
ubi vinum excarricaberit, et quando ib.dem veneritis vos aut vestros posteros
sortione vestra recipere de ipso vino aut de ipse inserte dare vobis debeamus at
una persona hominum manducare et vibere, ut iustum fuerit, et dare vobis
debeamus palmentaticu unu pullu bonu. Et si de ista terra exierimus et infra
tertio anni redierimus ego aut meos heredes redeamus in ipsa rebus
in superdicto loco Yma, et si infra tertio anni non redierimus soluti exinde
maneatis a nostra parte. Exinde obligo me ego qui supra Mari et meis
obligo heredibus tibi superdicto Mari presbiteri et at tuis posteris, ut tota ipsa
iamdicta rebus bene laboremus et utiliter pastinemus, sicut meruerit vel super
legitur. Quod si minime illut apto tempore laborare noluerimus aut si de omnia
superscripta vobis aliquit minuare presumpserimus, spopondimus nos nostrosque
heredes tibi qui supra Mari presbiteri et at tuos posteros componere
quinquaginta solidos constantinatos, et omnia superscripta per invitis
vobis adimpleamus. Unde omnia superscripta vobis adimplendum guadiam tibi
eidem Mari presbiteri dedi et mediatorem tibi exinde posuit Alferi filium
Roffrede de castello Lauri. Quam te Bisantius clericum et notarium taliter
scribere rogavimus. Actum Lauri. Feliciter.
+ Ego Grimoaldo diaconus.
Torna all'inizio