Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.15 » Pag 53 - 54

1/1.15
53
54

53
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno vicesimo quarto sed et romano et
christoforo eius filio magnis imperatoribus anno undecimo die secunda mensis
ianuarii indictione quarta neapolim Certum est nos ursum liberum adoptibum
quidam iohanni depera et natalia iugales: a presenti die offerre et offeruimus
vobis domino benedicto religioso igumeno congregationis sanctorum sergii et
bacchi qui nunc congregati esse videtur in monasterio sancti sebastiani in viridiario
idest integram portionem nostram: de domucella una cum curticella
ante se posita at ficariola iuxta ecclesiam sancte agathe: in quantum et
comodo nobis dimittere visus fuit memoratus quidam iohannes dominus
memorato urso vir meus memorata natalia: per chartula adoptationis una cum
introito suo et omnibus sivi pertinentibus: ita memorata integra portione nostra
de memorata domucella cum curticella ante se et cum introito suo et
omnibus sivi pertinentibus a nobis vobis a die presentis sint offerta et traditam
ut in tua sit potestate qualiter ex ea facere volueritis liberam habeatis potestatem:
et neque a nobis memorato urso libero et natalia iugales neque a nostris
heredibus neque a nobis personam summissam nullo tempore numquam exinde
54
de quod superius vobis offerumus habeatis exinde quacumque requesitionem
per nullum modum: in perpetuum: verumtamen si memorata natalia
uxor mea ante me memorato urso mortua fuerit a tunc omnia movilia mea
et memorate natalie coniugis mee in vestra posterisque vestris ebeniat potestate
pro animabus nostris: et tu me suscipere debeas in tuo monasterio:
vel posteris vestris: et si ego memoratus ursus ante memorata uxore mea
mortuus fuero a tunc vos vel posteris vestris dividere debeatis omnia cum
memorata uxorem meam: et ipsa medietatem meam ebeniat in vestra potestate
posterisque vestris. et alia medietas siat de memorata uxorem meam
totius vite sue: et post eius ovitum in vestra posterisque vestris rebertantur
potestatem: ut omnia nobis ambarum partium vone voluntatis complacuit:
quod si aliter fecerimus de omnia memorata et minime adimpleverimus per
quovis modum aut sumissam persona tunc conponimus nos qui supra ursus
et natalia iugales. vobis qui supra domino benedicto igumeno posterisque
vestris poene nomine auri solidos viginti bytianteos et hec offertio ut super
legitur sit firmam: scripta per manum leonem curialis scribere rogatus
per memorata quarta indictionem.
hoc signum manus memorati ursi et natalia iugales qui omnia memorata
consentierunt quod ego qui memoratos hab eis rogatus pro eis subscripsi
+ Ego Aapulus filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi
+ Ego leo filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi
+ [.............................................................................................]
[........................................] +
+ Ego Leo curialis qui memoratos post subscriptionem testium complevi
et absolvi die et indictione memorata quarta.
Torna all'inizio