Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo Carte di Santa Flora e Lucilla n. 558 » Pag 493 - 494

Arch. Capit. Arezzo Carte di Santa Flora e Lucilla n. 558
493
494

365
Patri et domno R(einaldo) archicancellario Amadeus abbas monasterii sancte Flore
licet indignus salutem et orationem in Christo. Conqueror Deo et vobis vice domni
Imperatoris de Ugone filio quondam Uguicionis, qui fraudulenter ab camerario monasterii
p. 494
extorsit XXX libras denariorum; namque coram testibus iuravit suprascripto camerario
quod, datis predictis nummis, facerent cartam monasterio ad sensum sapientis
abbatis tam ipse quam mater et fratres et sorores de iure et usu quod habebant in Fontiano et
curte eius. Postquam autem accepit nummos, nihil fecit, et ita decepit tam camerarium
quam monasterium; unde predictum monasterium valde gravatum est, quoniam predictos
nummos ad usuram suscepit, et pignora et ypothecas dedit bibliothecam et psalterium,
calicem, et domnicatum centum sextariorum et vineam domnicatam, quam ad
usum et sumptum monachorum data fuerat transactive. Et hoc et multa mala tam ipse
Ugo quam fratres eius fecerunt predicto monasterio quamvis iniuste; namque suprascripti
fratres eius rapuerunt cum hominibus suis de curte Quarata LV boves et tres asinos, et combusserunt
XXXII areas et IIII or [/<SUP>] casas, et tria molendina cum sex palmentis destruxerunt;
duo quidem tribus vicibus. Vineas quoque et arbores inciderunt; in curte de Fontiano
III homines occiderunt. Insuper rapuerunt LXXVI boves et XXVII asinos et XXXII porcos
et LXII inter pecora et capras et XIIII ligaturas lini et XXIIII staria grani, et combusserunt
XXV areas; et cuidam mulieri pannos valentes XX soldi et equum abbati furati sunt et
iumentum Papilionis; unum bovem de Atto et IIII porcos et IIII pecora. Ubertinus Rigoli
amisit XXX soldos, Rainerius IIII asinos, Spinellus unum iumentum, Guiducius
Bonci I asinum, quidam monachus XI libras denariorum lucensium, cuidam rustico III
libras, cuidam alio rustico abstulerunt valens C soldorum. De quibus omnibus rogamus
maiestatem vestram, ut, pro amore Dei, monasterio nostro iustitiam faciatis.
Torna all'inizio