Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.906 » Pag 55 - 56

6.906
55
56

55
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, filius quondam domni guaimari, mense ianuarius, quarta indictione. memoratorium
factu a me riso diacono filio quondam iohanni, eo quod ante presentia domni adelferi
abbas ecclesie sancti maiimi, qui est unum de dominii ipsius ecclesie, et ibique esset subcripti
testes per iussionem ipsius domni abbati per convenientia ad tenendum et lavorandum
tradidimus iohanni filio idem iohanni et mastali clerici, filio quondam disigi, una
pecia de terra cum arbustis, quod pars ipsius ecclesie sancti maximi abet in locum nuceria,
ubi a la statua dicitur, quod ego qui supra riso diaconus illut in beneficium retineo
a pars ipsius ecclesie, qui est per ec finis et mensurie: a pars orientis fine bia publica,
inde passi sidecim: a pars meridie fine de eredes guidoni, sicut limite discernit, inde passi
octuaginta tres: a pars occidentis fine medio fluvio saltera, sunt inde erga ipso fluvio
passi sidecim: a pars sebtemtrionis da ipso fluvio usque ipsa via priore fines sunt passi
sebtuaginta quinque, totum ad iusto passum omini mensuratum; ista rebus cum arbustis
per iamdicta mensuria totum et inclitum illut cum omnia intro se abentes et cum vice
de ipsa via ipsorum iohanni et mastali clerici ad tenendum et lavorandum tradidit, tali
ordine, ut amodo et semper, natos nascente, ad sua et de suis eredibus sint potestate illut
tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et
ipso arbustum annualiter temporibus suis lavorarent, potarent, propaginarent, et, ubi meruerit,
arbores et vites pastenarent, et sic totum eos lavorarent et cultarent ipso arbustum
de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant;
et cum vindemie templis fuerit, faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut dirigamus
ibidem missum nostrum, et illis vel suis eredibus totum ipso arbustum vindemiarent,
et totum ipso vinum ad domus illorum ad palmentum dividant: ipso missum nostrum
tollat eos medietatem, et illis vel suis eredibus vel omines, quem illis ibidem miserint ad
56
lavorandum, tollat reliqua medietate et adsignent eorum organeum vonum da vinu, et
illis vel suis eredibus, seu omines quod illis ibidem miserint ad lavorandum, organeum
ipsum vonum conciarent et repona ibi a domus sua a subtus reditum, et ibi reponant
ipsa nostra sortione de ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione
et ingne, tollentes nos inde ipso vinum ipso organeum lavet et studiet, sicut meruerit,
et ipso missum notrire, dum ibi steterit pro recipiendum ipso vinum secundum sua
possivilitatem, et darent ei palmentatico, sicut meruerit, et que amodo et semper ibidem
seminaberint, deand inde nobis, vel ad pars ipsius ecclesie, annualiter terraticum secundum
consuetudinem de ipso locum; et quale tempore illis vel suis eredibus ipsa tradictione
tenere et lavorare non boluerint, inclita ipsa rebus lavorata et cultata remittant ad nostra
vel de pars ipsius ecclesie potestate et ipsa bocte. unde pro taliter per vona comvenientia
pro pars et vice ipsius ecclesie guadia nobis ipsi suprascripti dederunt et per
partes placentes fideiussores mihi posuerunt se ipsum mastalus clericus, et per eadem
guadia obligaverunt se et suis eredibus; quod si taliter omnia suprascripta mihi vel ad
pars ipsius ecclesie non adimpleverint et aliquit inde contradixerint, per vona comvenientia
per ipsa guadia componere obligaverunt se et suis eredibus, mihi vel ad pars ipsius
ecclesie biginti, auri solidi constantini, quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi
+ Ego ademari me subscripsi.
Torna all'inizio