Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.319 » Pag 139 - 140

2.319
139
140

139
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et secundo anno eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense ianuarius
hoctaba indictione. memoratorium factu a me benedictus filius quondam voniti, eo
quod ante subscripti testes dedit mihi in bicariatione petrus germanus meus sortione sua, quod
legibus ei ebenire debuit de rebus, que fuit donatum ipsius genitori nostro in locum spiano
minore in finibus rotensis, qui est a super abellanietum sancti angeli, qui dedicatum est in locum
macerata per waiferius et petrus castaldi germani filii petri infra ec finis. a pars orientis
fine ecclesie sancte marie sedis benebentane, que retinet eredes ursi notarii: de subter parte
140
fine ipso abellanietum de ipsa ecclesia santi angeli, sicut limite discernit, et pertange in
fine de herede qui fuit farecausi: a partibus occidentis fine de heredes qui fuit predicti farecausi
et trabersante bia et saliente per fine de eredes wisoni de ipsa biniola: de super
capite fine monasterii sancti georgii, sicut sorti capitat. Infra supradicte finis sceptuaberunt
ipsi germani exinde bia, que legibus inde est; nam de ipso aliut per iamdicte finis inclita
medietate ipsi germani guaiferius et petrus per absolutione ipsius genitori suo ipsius genitori
nostro donaberunt. modo autem congruum est ipsius petri germani mei ipsa sortione sua,
quod est quartam partem de ipsa rebus, quod ipsius genitori nostro donatum fuit per ipsi germani
waiferius et petrus, illut mihi iamdicti benedicti in bicaria dare, et ego nominatus
benedictus bona mea bolumtate per hac cartula tradidi tibi exdicti petri germani mei ipsa
sortione mea de rebus quod commune abemus in iamdicto locum psiano minore, ubi ipse
genitor noster residentes fui, inclita quartam partem tibi exdicti petri in bicaria tradidi cum
omnia intro se abentibus, et cum ipsa casa fabrita, et cum omni sua pertinentia ipsius petri
germani mei in bicariationis ordine tradidi, ipsa sortione mea illut ei tradidi pro istut,
quod mihi in bicaria tradidi, sicut superius diximus; et per bona combenientia obligabit se
ipse petrus et suis eredibus amodo et semper antistandum et defensandum mihi meique eredibus
tota et inclita supradicta bicariatione da omnibus hominibus omnique partibus, cui per
illut vel exinde datum vel manifestatum seu hobligatum paruerit, vel qui pro eius partibus
quodcumque causationes nobis exinde preposuerint. (Formula de compensatione biginti aureorum
solidorum constantinianorum pro pactis non servatis).
de alii vero ominibus et partibus,
si nobis exinde contentio fuerit exurta, potestatem abeamus nos et nostris eredibus vice
eius cum quale monimen et rationem inde abere potuerimus, in omnibus inde causare et finem
facere qualiter voluerimus; et si per veram legem inde perdiderimus usque nostro colludio,
tunc de quantum inde perdiderimus per lex, per ratione retdant nobis de ipsa terra quod ei
in bicaria pro istut dedi ante subscripto notario et testes, et quod aput nos fuerit remeliorata
supradicta eius bicariatione, sub estimationem pretii nobis restituent. unde omnia suprascripta
per supradicto ordine nobis adimplendum guadia nobis exinde dedi et mediatorem nobis se ipsum
posui; et unc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego radoaldo
+ ego ropoaldu
+ ego sesamus presbiter.
Torna all'inizio