|
10
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri Guaimarii, Et secundo
anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense februarius, secunda
indictione. Memoratorium factu a nobis eupraxi grecus, qui sum presbiter et abbas ecclesie
sancti nicolay de locum beteri, pertinentem ecclesia ipsa lamberti et landoari comitibus
germani filii quondam alberti comitis, et nos risus et rodericus germani filii quondam
maraldi, et madelmus filius quondam iaquinti, et petrus nepote istius madelmi ac filius sergi
et imperatisse, qui ipsa imperatissa sororem est ipsius madelmi, ego nominatus risus, vice
mea et vice romoaldi notarius genero meus et vice romoaldi filius meus, et ego nominatus abbas
pro vice ipsius ecclesie et per largietatem de ipsis comitibus, qui sunt dominii ipsius ecclesie,
eo quod ante subscripti ydoneis hominibus tradidimus sergi et ursi, qui sunt natibi de terra
de amalfi ac filii iohanni cumperti, de rebus que conmune abemus in locum albole, ubi palombara
dicitur, pertinentia salernitana …. longitudo de anbas lateras ana passos centum, et
latitudo in omni loco passos sexaginta sex et due parti de ... hominis, que adiacet ista pecia
in pars occidentis et de omni parte ad fine nostra coniuncta est, cum bice de bia sua ... ut
amodo et usque duodecim anni conpleti ad sua et de suis heredibus sint potestatem, tenendum
et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum iusta ratione, et reditum
ibi facerent, et ibidem residerent et abitarent, et in tota ipsa pecia pastenaret vinea de bono
vitinio, seu cannietum et salicetum et pomis, et illut annualiter lavorare et studiarent, sicut
meruerit; et que vinum et frudium inde exierit amodo et usque quinque anni completi,
totum illut sivi aberent. Et da ipse quinque anni usque ipsi duodecim anni conpleti, quantum
vinum et fruges inde exierit, per medietatem ibique inter nos dividamus; illis medietatem,
et nos medietatem, ita ut de ista nostra medietate pars ipsius ecclesie tollad inde medietatem,
et nos omnes suprascripti medietatem, ad dividendum inter nos, sicut per lege
ibidem abere debemus sortionem: tantum ipsi pastenatores annualiter per tempore de vindemie
scire faciant nos, ut illuc dirigamus missos nostros, videlicet pars ipsius ecclesie unum
missum, et nos omnes alium missum pro recipiendum ipsa nostra sortione de ipso vinum;
11
et si noluerimus illut ..... reponere et dederimus eorum ibidem organeum da vinum, illis
ipsum organeum conciaret bonum et studiarent et ipso vinum nostrum .... reponeret in
reditum vel casa, quod ibi fecerint, et faciad nobis illut salbum, donec illut inde tollamus
absque degeneratione et ingnem, et, dum ipsi missi nostri ibi steterit pro ipsa vindemia,
illis eos notrirent secundum suam possivilitate. Ad conpleti ipsi duodecim anni abeant in
tota ipsa pecia vinea facta, et operata, et cultata, et inpalata, seu cannietum, vel salicetum
seu pomis, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, et scire nos faciant ad vinea plena,
et dividant tota ipsa pastenationem per medium equaliter iusta rationem, et pars ipsius
ecclesie et nos predicti consortes vel nostris eredibus conprehendamus inde prius quale parte
voluerimus, unde pars ipsius ecclesie tollad et abead medietatem, et nos medietaiem, et
ad ipsi germani pastenatores, vel ad illorum eredes, tradamus in sorte ipsa alia medietate,
per tale securitatem bonam factam, ut omni tempore securiter illut abere possant defensatum
per nos et nostris eredibus et per pars ipsius ecclesie da omnes homines omnique
partibus: reditum et palmentum quod ibi abuerint, si venerit in sortione sua, aberet illut
sivi; et si venerit in sortione nostra, potestates abeant illut inde disturbare et portare ad
suam sortionem. Et si aliquando ipsa sua sortione daturam aut vindituram abuerint, non
abeant potestatem cuicumque illut vel exinde vindere aut dare, sic ut de illorum potestatem
siad sustractum; preter nobis nostrisque heredibus et in pars ipsius ecclesie illut vindant
ad iusto pretium que iuste fuerit appretiatum, et faciant nos inde scire pro illut tollendum
per tertio constitutum usque dies triginta sex; et si infra ipsa constituta noluerimus
illut emere et dare inde eorum iusto baliente pretium, post ipsa constituta licead illis eos
dare cui voluerit; nam si ante ipsa constituta, si cuicumque illut vel exinde dederint, sic
ut de illorum potestatem esset sustractum, sine pretium rebertad ad nostram potestatem
et de pars ipsius ecclesie, et stetimus nos defensare illorum tota iamdicta traditionem usque
ipsi duodecim anni conpleti cum vice de bia da omnes homines. Unde in eo hordine per
conbenientiam guadia nobis dederunt ipsi germani et mediatores nobis posuerunt se ipsis,
ut si taliter etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum Constantini. Et pro parte ipsius
ecclesie scribsi ego myrandus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
+ Ego dauferius notarius me subscripsi.
| |