Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.20 » Pag 75 - 76

9.20
75
76

75
Decimam et undecimam scriptas per ipsum Iohannem
notarium vicesimo quinto anno principatus suprascripti
domni nostri Gisulfi, mense nobembri quinta indictione.
Unam earum qualiter ante me suprascriptus Alfanus filius
Leonis et Maurus filius eius coniuncti fuerant cum
ipso Theofilo abbate predicte ecclesie Sancti Nikolay, et per
76
ipsos Alfanum et Maurum ostense fuerant suprascriptæ sexta
et septima cartulæ. quæ, cum ostense fuerant, ipsi Alfanus
et Maurus, sicut eis congruum fuerat, per ipsam cartulam,
dum ydonei homines interessent, venumdederant ipsi Theofilo
pro parte ipsius ecclesiæ totas et integras ipsas res, quæ et
qualiter ipsi Alfano datæ ac traditæ fuerant ab ipso Praxio
in eodem loco Salicto per ipsas fines et mensuras velut
ipsæ cartulæ continebant, cum omnibus quæ intra eas erant
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum
ipsis cartulis, ut integra ipsa venditio semper esset in potestate
ipsius Theofili et successorum eius et partis ipsius ecclesiæ,
et licentiam haberent de ea facere quod vellent, sicut
ipsa cartula continet, in qua ego et Iohannes et Iohannes
notarii subscripti sunt.
Torna all'inizio