Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.681 » Pag 247 - 248

4.681
247
248

247
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi temporibus domni sergii gloriosi ducis
et imperialis patricii anno tertiodecimo, et primo anno domni iohannis gloriosi ducis filii
eius, die vicesima secunda mensis nobembrii, indictione tertiadecima, amalfi. Certum
est me sergius domini gratia presbiter et abbas monasterii beate et gloriose dei semperque
genitricis marie et beato benedicto confessores qui dedicatum est in ercli, per absolutionem
vero suprascripte gloriose potestatis, et una mecum astantibus cuncta, nostra congregationem
suprascripti nostri monasterii, cum eorum consensum et voluntate a presenti
die prontissima voluntate scrivere et firmare visi sumus vobis domno sergio filio domni
iohannis de maurone comite hanc chartulam ordinis seu combenientie, quod vobiscum fecimus,
eo quod ante os annos venumdederat domnus leo presbiter et abbas suprascripti
monasterii per chartulam at suprascripto domno iohanni genitori vestri quarta pars de
omnia cum omnibus, quantum abuit ipse suprascriptus monasterius a medio flumen de cetaria
indat partem orientem usque ad finem vestra de fonti; modo vero per ipsa suprascripta
combenientiam dedimus et tradidimus vobis at transactum pro ipsa suprascripta
compara suprascripti vestri genitori omnia cum omnibus, quantum abuit ipse predictus
monasterius ab ipsa cripta de supra cetaria usque ad predictam finem vestram de
fonti, ut omni tempore siat ipsa finis inter causa suprascripti monasterii et causa vestra,
sicut salet ipsa cripta de supra ipsa cripta de ipsa plaia de citaria, in susu indat parte
septemtrionis per ipsa predicta cripta, in quantum nostra pertinentia est; ut iam neque
nos, neque posteris nostri successoris abeamus potestate transire ipsa predicta cripta, in
iusum indat causa suprascripti monasterii, per nullam occasionem in perpetuum, et ipsa
predicta cripta de ipsa predicta plaia de citaria siat omni tempore vestra et de vestris heredibus,
quia dedimus vobis illa per suprascripta combenientia, et firmavimus vobis exinde
hanc plenariam securitatem in omnem deliberationem et in omnem decisitionem, ut si
quolibet tempore per quobis modum vel ingenium, sive nos, vel nostri posteris successoris,
aut per summissam persona, vobis vel at vestris heredibus, a supra ipsa predicta
248
cripta transire presumserimus, aut ipsa predicta cripta vobis vel at vestris heredibus tollere
voluerimus, componere promittimus nos et nostri posteri successoris vobis et at vestris
heredibus auri solidi centum bitiantei, et hec chartula sit firma in perpetuum. Solummodo
reclaramus, ut si perdideritis vos vel vestris heredibus aliquod de ipsa predicta
hereditatem, quam vobis modo dedimus, redire vobis debeatis at ipsa predicta compara
suprascripti vestri genitoris.
+ ego iohannes filius nicete protospatharii testis sum
+
+ (Ego milelitus malii testor)
+ Ego sergius filius constantini filius leone de constantino comite testis sum
+ Ego iohannes scriva filius pulcari scripsi.
Torna all'inizio