Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1312 » Pag 144 - 146

8.1312
144
146

144
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense augusto, tertiadecima indictione. Ante me petrum Iudicem muscatus venerabilis abbas ecclesie
sancte sophie, que constructa est intra hanc salernitanam civitatem secus plateam que ducit
supter et non longe a fistula, et ipsa ecclesia cum omnibus stabilibus et mobilibus rebus ipsi
ecclesie pertinentibus theodore filie gregorii consulis et ducis romanorum et heredibus paldulfi,
qui fuit maritus ipsius theodore pertinet, et fortunatus filius quondam petri presbiteri, et regalis
uxor ipsius fortunati filii quondam nicolay, que regalis primum quidem uxor fuerat iohannis
filii quondam petri de loco palmentata coniuncti sunt; Et dixerunt ipsi ecclesie pertinere integras
septem partes de quinque peciis de terris, quas ipse iohannes prior maritus ipsius regalis
et petrus germanus ipsius iohannis ac filius ipsius petri habuerunt foris hac civitate: ex quibus
prima est cum querceto et vacuo, ubi colonia dicitur per fines et mensuras. A parte orientis
est finis medio torum, et passi octoginta: a parte septemtrionis est finis media serra montis, et
passi centum sexaginta: A parte occidentis est finis qualiter a media ipsa serra descendit et
coniungit in media sepe, et per mediam ipsam sepem descendit ad partem meridiei, et per
totam istam partem sunt passi centum viginti quattuor. Ab ipsa parte meridiei est finis media
sepem, et passi nonaginta sex, et revolvet in ipsa parte meridiei passibus duobus, et revolvit
in ipsa parte orientis aliis duobus passibus. Secunda est cum arbusto in loco palmentato per
fines et mensuras: A parte orientis est finis via puplica, et passi sexaginta quattuor; A parte
meridiei est finis media sepes, et passi undecim: A parte occidentis finis medio limitem, et
passi sexaginta quattuor. A parte septemtrionis finis media sepe, et passi viginti. Tertia et similiter
cum arbusto in iamdicto loco palmentata per fines et mensuras. A parte orientis est finis
media sepem, et passi viginti sex: A parte septemtrionis est finis, sicut ripa discernit
et recte mensurati prope ipsam ripam intra ipsam terram, passi viginti quattuor: A parte meridiei
est finis media sepes que est intra hanc et alteram terram que subscrivenda est, et passi
triginta duo. Quarta est in ipso loco palmentata per fines et mensuras: A parte orientis finis
media sepes et passi tredecim: A parte septemtrionis est finis suprascripta tertia pecia, et finis
aliorum sicut media sepes discernit, et passi octoginta sex: A parte occidentis est finis fluvius
qui lirinus dicitur et mensuratus intra ipsam terram recte prope ipsum fluvium, passi triginta
quinque: A parte meridiei finis media sepes, que discernit intra hanc et terram ecclesie sancti
145
adiutoris, que in eo loco constructa est, et passi octuaginta duo. Quinta est cum arbusto in
eodem loco palmentata intra quam ligneam domum constructa fuit, que est per fines et mensuras:
A parte septemtrionis est finis via antiqua que caba dicitur, et passi viginti: A parte
occidentis finis via puplica, et passi decem et octo. A parte meridiei finis media sepes, et passi
viginti duo: A parte orientis finis media sepem, et passi decem et septem. octabam partem de
suprascriptis quinque peciis de terris per iamdictas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas
ipsi regali; et ob hoc ipsi abbas et fortunatus et regalis coniuncti sunt in convenientiam,
dum idonei interessent homines. Et per ipsam convenientiam ipse muscatus abbas pro ipsa
octaba parte quam ipsi regali pertinuit habere in suprascriptis prima et secunda et tertia et
quarta peciis, tradidit eidem regali in sortem integras ipsas septem partes de ipsa quinta pecia
de terra per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum
pertinentiis et cum vice de viis quibus coniuncta est; ut semper sit in potestate ipsius
regalis et heredum eius, et illa et eius heredes licentiam habeant ex eo facere quod voluerint;
et nullo tempore ipse abbas et successores eius, et potestatem dicte ecclesie ex integra ipsa
quinta pecia per suprascriptas fines et mensuras, vel de ea aliquas actiones ipsi regali et illius
heredibus preponant; Sed semper eam ille successores eius et pars iamdicte ecclesie ipsi regali
et eius heredibus defendant ab omnibus hominibus quibus per eos illam vel ex ipsa quemlivet
modum data aut obligata seu alienata paruerit, et qui per illorum parte et dato quascumque
causationem de eo ipsi regali et illius heredibus preposuerint. Et ipsa regalis tradidit ipsi abbati
integram ipsam octabam partem de ipsis prima et secunda et tertia et quarta peciis per
suprascriptas fines et mensuras in sortem cum omnibus que intra ipsam octabam partem sunt
cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis; ut semper sit in potestate ipsius abbatis
et successorum eius et partium ipsius ecclesie, ad faciendum ex eo ipse abbas et successores
eius et pars iamdicte ecclesie quod voluerint. Et nullo tempore ipsa regalis et eius heredes ipsi
abbati et successoribus eius, et parti ipsius ecclesie ex integris ipsis prima et secunda et tertia
et quarta peciis vel de eius aliqua factionis ipsi abbati et successoribus illius et pars ipsius
ecclesie preponant; Sed semper integras eas illa et eius heredes ipsi abbati et successoribus
illius et pars ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus quibus per eam illas vel ex
ipsis per quemlivet modum date aut obligate seu alienate paruerint: et qui pro illius parte et
dato quascumque causationes de eis illi et successoribus illius et pars ipsius ecclesie preposuerint.
Et per convenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem eorum et romanorum consuetudinem
qua vibunt, guadiam ipsi abbati dederunt et fideiussorem ei posuerunt siconem comitem
146
filium quondam guale comitis. Et per ipsam guadiam ipsa regalis obligavit se et suos
heredes si, sicut superius scriptum est, ipsi abbati et successoribus illius, et pars ipsius ecclesie
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
componere ipsi abbati et successoribus illius et pars ipsius ecclesie centum auri solidos
constantinos. Et ipse fortunatus per suprascriptam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpseriut, componere ipsi abbati
et successoribus illius et parti ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos. Ipsa namque
regalis suprascripta fecit per seipsam quam ultra viginti quinque annos eam esse agnovi. Et
taliter te romoaldum notarium subscribere precepi.
(Desunt firmae).
Torna all'inizio