|
393.
(Sn.) In Christi nomine. Anni Domini M. C. lxxx primo, mense december, indictione
xiiii, inperante Frederico. Manifesti sumus nos consules Aretine civitatis, videlicet
Rainerius de Rainaido et Ysahac Ordelaffì [et Ma]zolinus camerarius civitatis et
Joseph [con]sul societatis de burgo sancte Marie, nos, [cum] pari consensu et vice nostrorum
sociorum, concedimus tibi domno Placido priori de Camalduli et tuis fratribus
et hominibus de Anglari et Montis aurei rehedificationem ecclesiarum et castrorum
videlicet Anglari et Montis aurei in loco ubi fuerunt. Predictam itaque concessionem
cum libera licentia vobis domno priori et tuis hominibus predictorum locorum, ut
superius dictum est, damus ad honorem Dei et inperatoris et totius nostre civitatis.
Unde obligamus nos et nostros successo[res] vobis et vestris successoribus omni tempore
sic firmum tenere, et nullo modo predictam concessionem s(i)ve licentiam infringere,
quia sacramento tenebamur quod fecimus priori camaldulensium, in quo etiam
nostros astringemus successores, ut in brevi in quo iuravimus continetur. Et ut omnes
publice sciant hanc licentiam esse datam reheficandarum ecclesiarum et construendarum
et castrorum predictorum, manu publica insigniri iussimus, et in scriptis sub
multorum testificatione redigi.
Actum aput plebem de Classe.
Signo manu(u)m predictorum consulum, videlicet Rainerius de Rainaido et Isahac
et Mazolini et Ioseph, qui hanc cartam fieri rogaverunt.
Signo manuum plebani de C(l)asse et abbatis de Campriano et prioris de Anglari,
et Acatapane nepotis prioris de Camalduli et multorum aliorum clericorum et
laycorum.
Ego Wilelmus iudex et notarius ss. et conplevi.
| |