Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.88 » Pag 113 - 114

1.88
113
114

113
+ In nomine domini sexto anno principatus domni waimari, mense martius quintadecima
indictione. Ideoque ego mauru filius quondam ermemari, habitator sum in loco noceria, bindedit
tibi angelberti presbiteri et filio leoni una petia de terram meam, que est castanietum et insetetum
et cesina uno tenientes, quem habeo in predicto loco noceria et propio agella bocatur: habentes
finis de uno latu terra vestra qui supra hemtori meo et de nepote tuo, et de uno capu fine
terra leomperti germano tuo et iohannelgari nepote tuo et de alii parentes vestros, et de alio
latere fine vestra qui supra hemtori et de nepote vestro, de alio capu de super sicut ipsa bia trabersa
dicernit. infra isto redicto clausu, sicut fini posite sunt, medietatem tibi qui supra ipso bindedit,
et illa alia medietate mihi qui supra binditori in mea reserbabit potestatem, unde de predicta
medietate nec mihi qui supra binditori neque ad alius hominem nihil reserbabit portionem,
set tibi qui supra hemtori meo ipsa medietate bindedit una cum inferius et superius et cum bice
de bia sua ab possidendum bel in omnibus exinde faciendum quid bolueritis. unde pro suprascripta
mea binditione in presentes recepi a te qui supra hemtorem meum solidos numerum
quactuor de dinari nobi ex moneta salernitana et aba duodecim dinari per solidum: finitum habeo
totum pretium heam rationem, ut amodo et semper tu qui supra et tuos heredes predictam meam
binditionem abere et possidere baleatis. de quibus me repromitto ego qui supra mauru et meosque
heredes colligo bobis qui supra angelberti presbiteri bel ad bestros heredes, ut istam meam
binditionem bobis ab omnis hominem inantestare et defendere spondimus. quid si non potuerimus,
aut si nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretium nos bobis
conponere spondimus; et insuper quod ista meam binditio aput bos remelioratum parueri aut
super factum edificium, sub estimationem pretii nos bobis restituamus, et de colludio secundum
legem nos bobis satisfaciamus. et iterum tangimus adque antiposuimus, ut si uxori mee aut
quacumque homo introieri in ista mea binditione et bobis exinde tuleri, et bos et bestros heredes
liceat introire in ipsa medietate in ipso loco quod mihi ibi reserbabit, et tollite exinde tantum per
adpretiatum, quantum de ista mea binditione bobis tultum fueri et semper ipso habeati per ista
114
cartula, et amodo non habeamus potestatem ipsa medietate mea nec bindere neque per nulla
rationem ubique exinde dare, nisi quando ego aut meo herede exinde daturo habuerimus, demus
ipso brebe aut ad bestro herede ad iusto pretium; et si ad alio hominem in quacumque rationem
exinde dederimus de quantum exinde datum parueri, sic ipso habeatis sicut per cartula. binditionis,
et si non fueriti parati in costitutum ipso a nos emere, postea liceat nos ipso dare cui boluerimus,
et han cartula ut supra sit firma. et te adelmari notario scribere rogabi. actum noceria
feliciter.
+ ego wisenolfu teste subscripsi
+ ego wiselgari teste subscripsi
+ ego walfreda teste subscripsi
+ ego radelgrimo teste subscripsi.
Torna all'inizio